OCR Output

778] TO WILLIAM BUDAEUS 223

De Fabro non satis intelligo quid tibi velis. Nam quod ais mei
nominis studiosis magnopere molestum esse ansam datam iis qui 55
putant hoc nostrum institutum sibi parum esse commodum, id mihi
prorsus cum illis commune est: imo non arbitror cuiquam esse
molestius quam mihi; quod nec in Apologia mea dissimulaui. Nec
existimo admodum multos esse qui Fabro magis ex animo bene
velint quam ego. Nec vnquam animum inducere potero quin Apo- 50
logiam illam meam, atque adeo victoriam, si modo contigit, oderim,
necessariam quidem illam, sed mihi nec gloriosam in causa tam
bona, tum etiam inuidiosam, vt aduersus eximium ac veterem ami¬
cum: denique studiis vtriusque vehementer aduersam, quod haud
me fugiat occasionem hanc arrepturos roùs karaàdàovs, unôevòs eè mù 65
Tpoparews deopévovs, katà tiv mapoywav. Inauditum videlicet pugnae
genus! Deplorat sortem suam victor, et hostis arma contra ferentis
miseret. Adornat enim ille redintegrare bellum, vt audio, quasi
parum sit semel ad istum ineptisse modum. Mihi fit verisimilius
esse qui Fabrum hue extimulent quam ipsum id destinasse. Sciebam 70
huius certaminis iniquissimam conditionem, in quo si vincerer,
impietatis crimen agnoscere foret necesse: sin vincerem, in crimen
inhumanitatis esset incurrendum, qui cum homine tam amico com¬
missus viderer, quicum mihi sic coniuncta esset studiorum ratio, vt
illius existimationem non possem ledere, nisi meae pene tantundem 75
detraherem. Et tamen ille mihi refellendus erat, nisi opinionis
meae velut arcem periclitari, imo prodi maluissem. Ad haec vide¬
bam plerosque calumniaturos hanc nostram conflictationem, qui nec
illius insectationem nec meam defensionem vnquam legissent; tan¬
tum illud reprehensuros inter pocula alicubi auditum, Erasmum 80
cum Fabro digladiari.

Sed obsecro te, vir aequissime, quid me facere voluisses, posteaquam
ille libris per orbem terrarum diuulgatis me tot atrocissimis dictis
impetisset, blasphemiaeque et impietatis publicitus reum ageret ?
primum hominem, vt fatetur, amicum ; deinde nulla vnquam a me 85
lacessitus iniuria ; postremo in eo negocio in quo in tantum illi non
aduersor vt magis pro illo facere videar, et obiurger eruditorum
Jiteris, quod illius sententiam non palam reiecerim ; quanquam id
-quidem eius instituti, quod tum susceperam, proprie non erat. Atque
vtinam hoc iniuriarum genere fuisset in me debacchatus Faber, quod go
vel negligi poterat vel cum moderationis laude ferri! Libens hoc

6r, si modo contigit add. D. 63. ac veterem add. a?, 68. enim af:
om. E. 69. Mihi ... 70, destinasse add. DB (huc om. N). 75. existima¬
tionem a8: estimationem F : aestimationem H. 82. te a?: ter al. eaa:

obiurgor a},

54. quod ais] Ep. 744. 81 seq. 66. mapoplay] Cf. Arist. Rhet. 1, 12.