OCR Output

761] TO ANTONY OF BERGEN 199

complexus est Rex, fortunam obtulit haud aspernandam. Complexus
est Cardinalis Eboracensis, non passim comis aut facilis. Nuper bis
ad me scripsit Episcopus Traiectensis, proxime Leodiensis, minatus
se huc venturum, si se nolim inuisere. Archiepiscopus Maguntinensis
totam epistolam suis articulis depinxerat, quo certius animi sui erga
me studium declararet. Episcopus Basiliensis ad dimidium regni
sui inuitat. Ac misere timeo ne me Rex Catholicus Indiae faciat
episcopum. Sed extra iocum, ex animo gaudeo hoc animi esse
magnatibus, non mei causa, sed omnium; qui si pergant, multo
melius agetur cum rebus mortalium. Agit hie Abbas S. Amandi,
vetus optimi fratris tui piae memoriae Heinrici mecum alumnus.
Qui has perfert literas, theologus est non minus eruditus quam
caeteri, sed minus superciliosus, vir integer, humanus ac festiuus.
Huic obtigerat sacerdotium Enseledense, via nominationis, vt nunc
loquuntur. Id menses iam aliquot possidet: conuenit illi cum eo
cui tua paternitas idem hoc sacerdotium contulerat, si modo tuus
accesserit fauor. Mauult hoc temporis atque operae rebus melioribus
insumere quod litibus esset conterendum. Aequum est peculiariter
huic fauere Academiae, vel quia nostra est vel quia his sane tempori¬
bus omnium florentissima, vel quia te quoque quondam fouit aluit¬
que et nunc duos nepotes tuos alit. Nominationibus minimum
vexabitur amplitudo tua; vna aut altera defungetur: quo minus
grauatim largiaris hoc alumnus optimus optimae nutrici tuae. Ad
haec, is est Theodoricus vt, si hominem pernosses, in nullum malles
collatum istud quicquid est beneficii. Habebis debitorem neque
malae fidei neque ingratum. Vel me sponsorem offerrem, ni iam
olim sic tuus essem vt obligatior quam sum esse non possim.

35. sui MS.: om. D: add. post me F.
750. 47 i
(mea F) 40. Agit..
46. paternitas MS. : celsitudo F.

31. Rex] Cf. Ep. 694. 10.
33. Traiectensis] See p. 14.
Leodiensis] Ep. 746.

34. Maguntinensis] Ep. 661.

36. Basiliensis] Cf. Ep. 598.

38. episcopum] Of. Ep. 475. 4 n.

40, Abbas] Wm. Bollart or Bolais
(14 Nov. 1532) of Brussels. About
1514 he became Abbot of St. Amand
near Tournay; but in the troubles of the
English occupation he was glad to re¬
sign it, 1518-9, having first prudently
accepted from Antony of Bergen the
abbey of St. Trond c.1517. Hereformed
this in 1520 by the importation of
monks from Gembloux; but much of
his time was spent at Louvain, where

36. dimidium regni sui MS., cf. Ep.
39. non . . . omnium add. D
44. vt nune loquuntur add. F.

he had a fine house and library, and
where he died. See Epp. 671-2, 720;
GC. iii. 267 and 964,5; and Brewer ii,
iii. 68.

41. mecum alumnus] Cf.vol.i, p. 580.

44. Enseledense] This name appears
in a slightly different form in Ep, 762.
13. From the action which the Bp. of
Utrecht was able to take (Ep. 762) it
seems to have been within his diocese :
? Engelen n. of Hertogenbosch, or En¬
schede on the E. border of Overyssel.

51. duos nepotes] Possibly Philip, an
elder brother of Antony, is the second ;
see Goethals ii, s. Glymes.

53. alumnus] Cf. Ep. 143 introd.

54. Theodoricus] See Ep. 673. 15 n.

35

©

9