OCR Output

LETTERS OF ERASMUS [1518

761. To ANTONY OF BERGEN.

Deventer MS. or, f. 36. Collège du Lis, Louvain.
D. p. 162 : F. p. 151 : HN : Lond. ii. 18: LB. 353. 14 January 1518.

[The date is abundantly confirmed by the contents. ]

DES. ERASMVS ROTERODAMVS REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC
DOMINO D. ANTONIO A BERGIS ABBATI DIVI BERTINI S. D.

S. P., reuerende pater ac patrone singularis. Cum multis nomini¬
bus iam olim tuae benignitati debeo, tum hoe etiam sum obstrictior,
quod Morum animae meae partem pene chariorem tam amanter
acceperis : adeo in literis ad me suis sibi plaudit, quod tuam

z viderit amplitudinem. Quod quidem non ideo mihi minus gratum
est, quod in te nouum non sit: et tamen illi, licet amicissimo, non
nihil inuidi, cui non idem licuerit. Emoriar si non haec hyems
mihi longo saeculo visa est longior ; tamdiu coccycis fuit agenda
vita. Quanquam non tam in nido versamur quam in pistrino longe

io omnium odiosissimo. Nouum Testamentum rursus innouauimus;
ac, si Christus aspirauerit, tale reddemus vt et Leone decimo et
posteritate non indignum videri possit.

Quanquam interim tui copia non est, non deest tamen qui te nobis
vtcunque repraesentet. Adest enim Antonius fratris tui filius, qui

15 te non minus ingenii mansuetudine quam nomine refert et exprimit.
Musas omneis iratas habeam, si quid vel mentiar vel blandiar
Adolescens mira indole summam spem de se praebet; quodque
rarum est inter felices, bonas literas deamat etiam, nosque literarum
amat gratia. Visit nos subinde, bibliothecam nostram suspicit.

20 Heri duas artocreas ferinae misit, cum epistolio tam eleganti,
tantum humanitatis prae se ferente, vt mihi longe ferina fuerit
gratius. O felices literas, si talibus heroibus placere coeperint! imo
felices nobilium imagines, si ad generis splendorem literaturae decus
adiunxerint.

25 Ab hoc cardine praecipue pendet orbis felicitas, si principibus
maxime cordi fuerint quae sunt optima. Summus Pontifex quicquid
vbiuis est insignium ingeniorum allicit, ornat, euehit. Et scio et
fateor me nihil esse, si cum eruditis viris componar ; et tamen ob
nescio quam famam eruditionis, quam mihi lucubrationes meae

3o pepererunt, cum proxime essem in Anglia, summa cum humanitate

TIT. add. D. I. s. P. om. D. R® MS. : Reuerendissime D. Reuerende
er singularis om. H. 2. patrone incomparabilis post debeo add. H. 7. cui
MS.: quod mihi H. 10. innouamus D. 20. duas artocreas ferinae MS. :
ceruinam D. 29. famam MS.: causam D?: opinionem H.

3. Morum] Cf. Ep. 683. 54-7. 14. Antonius] See Ep, 760.