OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

[1518

Magnam illi spem facit tua nulli non praedicata, multis etiam com¬
perta, humanitas. Hanc vt hic quoque experiatur maiorem in modum
60 te rogo.

Mitto Paulum apostolum Romane loquentem et multo quam solet
explanatius. Instituitur hic collegium trilingue ex legato Buslidii,
Sed obstrepunt nonnulli qui, quod sunt, bilingues esse malunt; iam
vetuli psitaci, quibus mutandae linguae spes non sit. Bene vale,

65 patronorum optime.

Louanii, postridie id. Ian. An. m.p. 18. Ex Lilio.

Erasmus &c.

762. To ANTONY 0F LUXEMBURG.

Deventer MS. 91, f. 86 v°. {Louvain.)
LB. App. 309. (c. 14 January 1518.)
[This letter repeats much of the contents of Ep. 673 ; but from the mention of

the Paraphrase (1. 43) it may be taken as contemporary with Ep. 761, with
which also it has much in common. ]

ERASMVS ANTONIO LVTSEMBVRGO SVO S. D.

Hic Theodoricus, absque supercilio theologico theologus, ingentem
mihi voluptatem attulit, annuncians te prospera vti valetudine,
simulque medicum Gisbertum, vetustissimos ac syncerissimos amicos
meos, tum veterem patronum et communem Moecenatem, reuerendis¬

5 simum dominum Abbatem. Agit hic felicissimae indolis adolescens
Antonius a Bergis, Abbatem vt nomine ita morum humanitate
referens. Is litteras deamat etiam, haud iuxta vulgatum magnatum
morem, nosque litterarum amat nomine. Crede mihi, ornaturus est
aliquando suae gentis imagines litterarum splendore, atque ipsis

1o vicissim litteris splendorem ac decus apponet.

Sed ne te morer longius quam par est, quid in praesentia potissi¬
mum velim paucis explicabo. Huic qui has perfert nescio quid belli
est cum altero quodam de sacerdotiolo Ensedalensi. Haec nimirum
Helena ; sed pro illa depugnatum est decennium apud Troiam. Pro

15 huiusmodi Helenis nullus vnquam bellandi finis, idque fit magno
malo gregis, sed non mediocri commodo v(u)lturum alienis damnis
viuentium. Atqui h(u)ius aduersarius non recusat ius suum cedere,
modo id possit approbante domino; apud quem quantum possis,
potes autem merito, nullus est qui nesciat. Ac fungeris tu quidem

761. 66. Ian. om. D. Ex Lilio om. H. 67. Erasmus &e. om. D.
761. 61. Paulum | Ep. 710. ac trilinguium, which appeared in 1519;
62. collegium] See p. 113. see Clemen in Arch. f. Reformationsgesch.

63. bilingues] There is a note here, as i. (1903); PP- 355-64.
in Ep. 794. 75, of the Dialogus bilinguium 762, 3. Gisber! a See Ep. 95. 11n.