OCR
761] TO ANTONY OF BERGEN 199 complexus est Rex, fortunam obtulit haud aspernandam. Complexus est Cardinalis Eboracensis, non passim comis aut facilis. Nuper bis ad me scripsit Episcopus Traiectensis, proxime Leodiensis, minatus se huc venturum, si se nolim inuisere. Archiepiscopus Maguntinensis totam epistolam suis articulis depinxerat, quo certius animi sui erga me studium declararet. Episcopus Basiliensis ad dimidium regni sui inuitat. Ac misere timeo ne me Rex Catholicus Indiae faciat episcopum. Sed extra iocum, ex animo gaudeo hoc animi esse magnatibus, non mei causa, sed omnium; qui si pergant, multo melius agetur cum rebus mortalium. Agit hie Abbas S. Amandi, vetus optimi fratris tui piae memoriae Heinrici mecum alumnus. Qui has perfert literas, theologus est non minus eruditus quam caeteri, sed minus superciliosus, vir integer, humanus ac festiuus. Huic obtigerat sacerdotium Enseledense, via nominationis, vt nunc loquuntur. Id menses iam aliquot possidet: conuenit illi cum eo cui tua paternitas idem hoc sacerdotium contulerat, si modo tuus accesserit fauor. Mauult hoc temporis atque operae rebus melioribus insumere quod litibus esset conterendum. Aequum est peculiariter huic fauere Academiae, vel quia nostra est vel quia his sane temporibus omnium florentissima, vel quia te quoque quondam fouit aluitque et nunc duos nepotes tuos alit. Nominationibus minimum vexabitur amplitudo tua; vna aut altera defungetur: quo minus grauatim largiaris hoc alumnus optimus optimae nutrici tuae. Ad haec, is est Theodoricus vt, si hominem pernosses, in nullum malles collatum istud quicquid est beneficii. Habebis debitorem neque malae fidei neque ingratum. Vel me sponsorem offerrem, ni iam olim sic tuus essem vt obligatior quam sum esse non possim. 35. sui MS.: om. D: add. post me F. 750. 47 i (mea F) 40. Agit.. 46. paternitas MS. : celsitudo F. 31. Rex] Cf. Ep. 694. 10. 33. Traiectensis] See p. 14. Leodiensis] Ep. 746. 34. Maguntinensis] Ep. 661. 36. Basiliensis] Cf. Ep. 598. 38. episcopum] Of. Ep. 475. 4 n. 40, Abbas] Wm. Bollart or Bolais (14 Nov. 1532) of Brussels. About 1514 he became Abbot of St. Amand near Tournay; but in the troubles of the English occupation he was glad to resign it, 1518-9, having first prudently accepted from Antony of Bergen the abbey of St. Trond c.1517. Hereformed this in 1520 by the importation of monks from Gembloux; but much of his time was spent at Louvain, where 36. dimidium regni sui MS., cf. Ep. 39. non . . . omnium add. D 44. vt nune loquuntur add. F. he had a fine house and library, and where he died. See Epp. 671-2, 720; GC. iii. 267 and 964,5; and Brewer ii, iii. 68. 41. mecum alumnus] Cf.vol.i, p. 580. 44. Enseledense] This name appears in a slightly different form in Ep, 762. 13. From the action which the Bp. of Utrecht was able to take (Ep. 762) it seems to have been within his diocese : ? Engelen n. of Hertogenbosch, or Enschede on the E. border of Overyssel. 51. duos nepotes] Possibly Philip, an elder brother of Antony, is the second ; see Goethals ii, s. Glymes. 53. alumnus] Cf. Ep. 143 introd. 54. Theodoricus] See Ep. 673. 15 n. 35 © 9