nostro recensentur, omnes honoris gratia appellaui. Minime enim
30 me latet indoctos doctis ac improbos bonis permixtos esse, et, quod
plus aliquis miretur, inimicos amicis. Verum docti et boni laude
digni erant, boni vero et potentes, quamuis non admodum eruditi,
quasi pro vallo malis obiiciendi; at docti sed minus boni vel socii
dubii incitandi aut confirmandi, inimici vero inimicis suspecti red¬
35 dendi. Nec opinione penitus deceptus sum ; maiores enim quam
sub initium putaueram, turbas concitaui: non solum enim vacillantes
stabiliui, sed et plerosque ad nos traduxi, ita vt verbis et scriptis
rem nostram defenderint. Quin inimicorum nostrorum amicissimos
ac fautores quosdam in suspicionem ingentem et non paruum perduxi
40 odium: nisi forte reprehendendum censes, quod crabrones cum
erabronibus commiserim. Et, quod risum mihi ciet, coguntur
sanctissimi viri conceptam indignationem supprimere et laudem
molestissimam laeta fronte dissimulare; non quod ita me ament,
sed quia me rebus suis et prodesse et obesse posse cognorunt. Nosti
45 enim quam soleant omnia ex commodo et incommodo suo metiri, sed
id sub praetextu honesto.
Maluisses dein, dum in dialecticos expatior, me caeteris intactis
hoc solum agere quod agebam. Atque fateor, mi Erasme, haec
potius animi quodam impetu quam iudicio praemeditato sub initium
5o conscripta esse: verum cum feruor ille seu, vt rectius dicam, per¬
turbatio aliquantisper deferbuisset, pleraque male concocta esse
digesta, multa immutata, nonnulla penitus obliterata ac deleta. Et
quamuis mihi tum quod agebam agere viderer (siquidem demonstrare
volebam Reuchlinomastiges non solum improbos sed et penitus
55 indoctos et barbaros esse, ac, Luciani instar, quasi per transennam
ostendere quantum eis ad perfectam deesset eruditionem), omnino
tamen egressionem illam abolere decreueram; sed reclamantibus
amicis contra mentis voluntatem intacta remansit. Quin tum prae¬
dixi fore vt ad ingenii seu eruditionis potius ostentationem quam ad
6orem de qua agebatur, pertinere videretur. Proinde, etsi facta
infecta fieri nequeant, ideo tamen placent, quia tuam amicissimam
suscitarunt admonitionem, et quae longe mihi gratior fuit quam si
te cuncta probare scripsisses. Nam plane liquet te nostris mentem
adhibuisse, et non minimam curam existimationis meae gerere; in
65 qua re plane beneuolum et verum te ostendis amicum. Vtinam
tibi pares grates aliquando referre possem! Facerem id equidem
non tam benigne quam libenter, vtpote homini omnium qui viuunt
amantissimo et obseruando.