Rem gratam, vir praestantissime, non solum mihi sed pluribus
tuis fecisti amicis, cum certiorem me reddideris quam valeas, quid¬
nam et vbi agas. In primis itaque placet in tantorum te esse digna¬
tione regum: verum displicet illorum affectum tam diu effectum
haud sortiri; siquidem non verba magnifica quempiam opulentiorem
reddunt, sed in actione demum omnis laus consistit. Noui ego
probe conditiones principum, vtpote diutius inter hos versatus et
eorum promissionibus vel ditissimus: quibus tamen si sustentari
deberem, bonis, vt aiunt, saepe dentibus male comedere cogerer.
Sed plerunque ita euenit, vt qui vel maxime bona fortuna sint digni,
illa careant : sed quid dico careant, cum saepius ii qui male fortunati
censentur, omnium sint fortunatissimi, et si opulenti sint minime ?
Quis enim te fortunatior? qui non externis bonis tibi laudem peperisti,
sed virtute et eruditione ita excellis vt non solum in vita sis claris¬
simus, sed et immortalitatem et quidem viuens induisse videaris.
Sed de his satis, ne adulari videar. Gratum fuit, mi Erasme, tibi
meas non vsquequaque displicuisse nugas ; longe vero gratius, quod
tam syncere et candide quid non probes ostendis: quod profecto
minime faceres, nisi me et vehementer quidem amares, nisi mea ex
omni parte absoluta esse cuperes. Verum nosti nemini vnquam
excusationem defuisse, ac maxime vnumquenque in propria de¬
fensione ingeniosum esse. Ne igitur in hac parte solus hebes videar,
benigne excusationem meam audi. Atqui nolo cantilenam eam
praetendere, ‘Homo sum variis negociis tam publicis quam priuatis
implicatus ; ac potius ardore quopiam stimulatus quam vera ratione
ductus scripsi, scriptaque praecipitanter emisi’: nam in promptu
esset Catonis illud, Sed tacere poteras. Verum audi.
Non ego, ornatissime mi Erasme, eos homines qui in catalogo
746. 13. Amicus... &c. om. H. 747. 4. tam diu effectum E Lond. : om. P,
per lapsum. To DE hI N. r
746. 9. gratissimam] For the Bp.’s desire to see Erasmus cf. Ep. 867. 83, 185.
N 2