OCR
180 LETTERS OF ERASMUS [1517 nostro recensentur, omnes honoris gratia appellaui. Minime enim 30 me latet indoctos doctis ac improbos bonis permixtos esse, et, quod plus aliquis miretur, inimicos amicis. Verum docti et boni laude digni erant, boni vero et potentes, quamuis non admodum eruditi, quasi pro vallo malis obiiciendi; at docti sed minus boni vel socii dubii incitandi aut confirmandi, inimici vero inimicis suspecti red35 dendi. Nec opinione penitus deceptus sum ; maiores enim quam sub initium putaueram, turbas concitaui: non solum enim vacillantes stabiliui, sed et plerosque ad nos traduxi, ita vt verbis et scriptis rem nostram defenderint. Quin inimicorum nostrorum amicissimos ac fautores quosdam in suspicionem ingentem et non paruum perduxi 40 odium: nisi forte reprehendendum censes, quod crabrones cum erabronibus commiserim. Et, quod risum mihi ciet, coguntur sanctissimi viri conceptam indignationem supprimere et laudem molestissimam laeta fronte dissimulare; non quod ita me ament, sed quia me rebus suis et prodesse et obesse posse cognorunt. Nosti 45 enim quam soleant omnia ex commodo et incommodo suo metiri, sed id sub praetextu honesto. Maluisses dein, dum in dialecticos expatior, me caeteris intactis hoc solum agere quod agebam. Atque fateor, mi Erasme, haec potius animi quodam impetu quam iudicio praemeditato sub initium 5o conscripta esse: verum cum feruor ille seu, vt rectius dicam, perturbatio aliquantisper deferbuisset, pleraque male concocta esse digesta, multa immutata, nonnulla penitus obliterata ac deleta. Et quamuis mihi tum quod agebam agere viderer (siquidem demonstrare volebam Reuchlinomastiges non solum improbos sed et penitus 55 indoctos et barbaros esse, ac, Luciani instar, quasi per transennam ostendere quantum eis ad perfectam deesset eruditionem), omnino tamen egressionem illam abolere decreueram; sed reclamantibus amicis contra mentis voluntatem intacta remansit. Quin tum praedixi fore vt ad ingenii seu eruditionis potius ostentationem quam ad 6orem de qua agebatur, pertinere videretur. Proinde, etsi facta infecta fieri nequeant, ideo tamen placent, quia tuam amicissimam suscitarunt admonitionem, et quae longe mihi gratior fuit quam si te cuncta probare scripsisses. Nam plane liquet te nostris mentem adhibuisse, et non minimam curam existimationis meae gerere; in 65 qua re plane beneuolum et verum te ostendis amicum. Vtinam tibi pares grates aliquando referre possem! Facerem id equidem non tam benigne quam libenter, vtpote homini omnium qui viuunt amantissimo et obseruando. 40. crabrones E Lond. : orationes P. 45. et incommodo om. N. 6o, E Lond.: egebatur P. 66. E Lond.: gratias P. 68. maxime ante obseruando add. P: om. Lond.