OCR Output

147] FROM WILLIBALD PIRCKHEIMER 181

De Reuchlinozoilis nil scribo, siquidem nil tuis disertis et veris¬
simis scriptis addi poterat: valeant igitur. Audio eos nescio quid
per idolum suum contra me moliri. Sed quicquid id sit, parum me
mouebit ; tamdiu enim iam in publicis versor, vt iniurias et calumnias
non solum patienter ferre sed et irridere didicerim. Sed audi, ob¬
secro, quid nephandi nebulones egere. Cum Io. Reuchleyn vndique
oppugnassent, tandem Principis sui, quod semper timui, nescio
quibus fraudibus indignationem concitarunt. Id ne in extremam
calamitatem hominem coniiciat vehementer timeo, nec eum a tyranni
faucibus nisi Deus eripiet. Vide, mi Erasme, quid iniquitas non
audet, praecipue illorum hominum qui populi deuorant peccata,
coelique claudendi et reserandi se ius habere existimant.

Nouum Testamentum tuum auide expectamus; quin et Pauli
magni enarrationes. Verum iniurii sumus, cum tu tam multa
praestes, nos vero in dies alia postulemus. Sed tu in causa es, qui
nos semper allicias, nunquam tamen exaties; vel, vt verius dicam,
auaritia nostra nos reddit insatiabiles. Apologiam tuam non sine
animi dolore legi, non quia amico ficto fictis respondes verbis, sed
quia vereor ne maiores inde concitentur turbae: quamuis te plerisque
causis coactum fuisse recte consyderem, vt acrius insurgeres. Sed
licet aliquando, imo necesse est incandescere, si pacem habere veli¬
mus: quam absque bello consequi minime possumus.

Vale, mi eruditissime Erasme, et bene vale, meque, vt facis, ama :
qua re nil mihi gratius euenire poterit. Vtinam te aliquando coram
cernere possim! vtinam tibi in mentem veniat vt me aliquando
visites! nam id te fecisse non poenitebit, idque absque incommodo
fiet, si vnquam Basileam proficisci volueris. Senties equidem beni¬
uolentiam meam non verbis sed re ipsa, et si non eam qua dignus es,
sed eam saltem quae opis erit nostrae. Iterum vale, literarum decus
eximium. Nurenbergae pridie Calen. Ianuarii. ANNO M.D. XVII.

15574875 FROM PASCHASIUS BERSELIUS.
Auctarium p. 211. Liège.
F. p. 168: HN : Lond. iii. 43: LB. 232. January (1518).

[I cannot suggest any satisfactory correction of the month-date. The letter
may be placed a little later than Ep. 746, since it is written from Liège after
Berselius’ return from Huy; but in view of the date of Epp. 756,7 where the
form, postridie Epiphanie, admits of no suggestion of clerical error, not much
latitude is possible. ]

PASCHASIVS BERSELIVS DES. ERASMO ROTERODAMO S. D.

Certe probare nunquam potui illorum industriam vel auaritiam
potius, qui passim amiculis strenulas mittunt vt apophoreta recipiant.

747. 79. audeat N. 95. F: aequidem E. Cf. Ep. 412. 14 n.

70

n

80

go

95