OCR
120 LETTERS OF ERASMUS [1517 5 frigide sim vsus. Legatum de tribus linguis dici non potest quantopere probem. Et iam bona quadam fortuna adest Hebreus, suarum litterarum longe peritissimus, meo et omnium iudicio. Ficte obnituntur theologi quidam, coram aliud pollicentes. Quod si hoc negocium initio magnificeque perque celebres viros instituatur, 10 mirum dictu quantum gloriae sit nostrae regioni allaturum. Dominus Marcius mihi pecuniam e Zelandia iam miserat cum tuae mihi literae redderentur. Praeterea nihil accepi neque litterarum neque pecuniae. Si nihil mittetur, te incolumi feram vtcunque incommodum. Sin, quod prohibeant superi, casus aliquis Barbi15 rium nobis adimat, non potero ferre tam multiplicem iacturam. Quare te etiam atque etiam oro, da operam vt valeas. Versamur nunc in Collegio Liliano cum hospite omnium humanissimo Neuio Hontiscotano. Sum plane magister noster, pene assiduus in omnibus actibus in quibus actum agunt. Nouum Testa20 mentum pulchre processit, absoluendum intra tres menses adiutore Deo. Fabro respondimus, quoad licuit, citra stomachum. Nondum satis admirari possum quid homini venerit in mentem. Misi illi libellum ; nihil adhuc responsum est. Imposuit illius simplicitati instigator aliquis : atque vtinam mihi licuisset dissimulare! Causam 25 meam probant omnes theologi, praesertim Atensis atque ipse etiam Dorpius. Episcopus Traiectensis ad me scripsit, significans se acciturum me simulatque a Transinsulanis redierit, declaraturumque quanti me faciat; sed frustra canet. Archiepiscopus Maguntinensis suapte manu ad me scripsit, et quidem humanissime. Paraphrasis zo in Epistolam ad Romanos eleganter excuditur. -Par est vt Paulus Romanis paulo magis Romane loquatur. Opus mire probatum Atensi. Oro te per sacram theologiam, fac sciam quid valeat optimus ille meus Moecenas ; in quo vno summa spei meae sita est. Siis vnus 35 pergit sui similis esse, omnia pergam recusare quae aliunde offeruntur. Adhuc meo succo viuo, praeter trecentos aut paulo amplius florenos, quos ex illius ac Principis benignitate recepi. Neque 5. D: tribis MS. 7. meo et MS. : cum meo tum D. Fiete n 8. pollicentes om. D. 9. magnifice D. II. Dominus om. H. Selandia D. 17. D: Colegio MS. Liliensi D. 18. Sum... 19. agunt om. D (nostrer MS.) J 21, quoad MS.: quantum H. 24. Causam .. . 26. Dorpius om. D (25. etia MS.). 28. canet MS. : canit D. Archiepiscopus. . . 29. humanissime om. D. 32. Atensi MS. : eruditis D. 34. is om. D. 37. ac US.: aut D. TO Marcius] Of. Ep. 613.3 n. 27. Transinsulanis] Overyssel. pecuniam] Cf. Ep. 597. 26 n. 28. Maguntinensis] See Ep. 661. 18. Neuio] ‘See Ep. 298 introd. 29. Paraphrasis] See Ep. 710. magister] Of. Ep. 637. 10 n. 34. Moecenas]Le Sauvage; ef, 11. 45,6. 26, Traiectensis] See p. 14. 36. trecentos] Cf. Ep. 597. 26 n.