OCR
694] TO WILLIBALD PIRCKHEIMER 119 ille affectat, si omnium eruditorum libris quocunque modo decantetur apud posteros. Sic sane agitat dAcOpos oirooi: ‘Si paucis bonis ac doctis ero infamis, mihi sat est quod maiori hominum parti placeam. Quod si detectis technis ac praestigiis euulgatis apud vniuersos Christianos fiam execrabilis, certissimam gloriam adipiscar apud meos Iudaeos; qui tum intellecturi sunt quod non inimico animo ab eis defecerim.’ Igitur eruditi non solum turpiter verum etiam inaniter contra hunc congrediuntur, a quo praeter infamiam nihil possunt contrahere, siue vincant siue vincantur. Carnifex aliquis melius istam compescat rabiem. Id curare episcoporum est. Est iustissimi Caesaris Maximiliani: est magistratuum inclytae vrbis Agrippinae, non fouere viperam tam virulentam in certissimum Christianae religionis exitium, nisi paretur antidotus tali digna malo. Atque haec dixerim nullo quidem priuato stomacho ; nihil enim me laesit vnquam, aut si quid in me blaterauit, nihil me mouet, et causa ne tantillum quidem ad me pertinet: sed tamen dolet concordiam plebis Christianae sic indigne discissum iri vnius verpi prophani et indocti praestigiis, idque illorum auxiliis qui se Christianae religionis columina profitentur. Sed hisce de rebus satis esto. Ne nihil reprehendam, mi Bilibalde, in tuo libello alioquin doctissimo, mihi non admodum catalogus ille Reuchlino fauentium probatur. Quis enim vsquam illi non fauet eruditus ac pius? quis non istam execratur beluam, nisi qui aut causam non intelligit aut publico malo suis consulit commodis ? Deinde dum in dialecticos ac philosophos expatiaris, maluissem te ceteris intactis hoc solum agere quod agebas. Bene vale, clarissime doctorum et clarorum doctissime. Louanii postridie omnium Diuorum, anno M.D. XVII. 695. To PETER BARBIRIUS. Deventer MS. 91, f. 72. mou sis D. p. 200: F. p. 165: HN: Lond. iii. 36: LB. 275. 2 November 1517. [The date is abundantly confirmed by the contents. For probable delay in dispatch see Ep. 752. 10 n. The omissions made in printing are noticeable.] ERASMYS BARBIRIO SVO 8. D. Qvam timeo, mi Petre, ne felicitates Hispanicae tibi veterum amiculorum obliuionem inuehant: quanquam id quoque malim accidere quam si qua calamitas idem efficeret. Mortem Buslidii ex animo doleo, et hoe magis doleo, quod ante discessum illo tam 694. go. dAcOpos scrips? : 6r€Opars P. 93. P LB: adipiscor 02, 695. 1. D: filicitates MS. 3. idem add. D. D: effieceret MS, 694. 109. catalogus] See Ep. 685.13 n. and HE, 64. 115