OCR
695] TO PETER BARBIRIUS 121 dubito de eius animo, modo tu commonefacias. Saltem fac nos per literas Hispanicarum felicitatum participes ; nisi hoc quoque nobis inuides. Tristissimus rumor huc allatus me pene exanimauit, R. P. Briselotum ex humanis excessisse; verum quando non constat, opinor vanum esse. De doctissimo doctore Iodoco simile quiddam nunciabatur, opinor occasione mortis Buslidianae. Nisi apud Hispanos aliquid tale passus es quale ferunt Vlyssis socios passos apud Circen, fac me diligenter commendes D. ac patrono meo vnico D. Cancellario; cui scripturus eram, sed puer ille balbus, opinor, cognatus vxoris, vix semihora priusquam abiret nuncius, significauit abitum grammatophori. Bene yale, mortalium charissime et anime plusquam dimidium meae. D. Theatinum saluta meis verbis et R. P. ac D. D. Marlianum. Guido Morilonus vbi sit nescio, et tamen scire cupio quid rerum gerat. Louanii postridie omnium sanctorum. M.D. I7. 696. To MARTIN DORP. Deventer MS. 91, f. 72 v°. (Louvain. LB. App. 233.