OCR Output

120 LETTERS OF ERASMUS [1517

5 frigide sim vsus. Legatum de tribus linguis dici non potest quanto¬
pere probem. Et iam bona quadam fortuna adest Hebreus, suarum
litterarum longe peritissimus, meo et omnium iudicio. Ficte obni¬
tuntur theologi quidam, coram aliud pollicentes. Quod si hoc
negocium initio magnificeque perque celebres viros instituatur,

10 mirum dictu quantum gloriae sit nostrae regioni allaturum.

Dominus Marcius mihi pecuniam e Zelandia iam miserat cum
tuae mihi literae redderentur. Praeterea nihil accepi neque littera¬
rum neque pecuniae. Si nihil mittetur, te incolumi feram vtcunque
incommodum. Sin, quod prohibeant superi, casus aliquis Barbi¬

15 rium nobis adimat, non potero ferre tam multiplicem iacturam.
Quare te etiam atque etiam oro, da operam vt valeas.

Versamur nunc in Collegio Liliano cum hospite omnium huma¬
nissimo Neuio Hontiscotano. Sum plane magister noster, pene
assiduus in omnibus actibus in quibus actum agunt. Nouum Testa¬

20 mentum pulchre processit, absoluendum intra tres menses adiutore
Deo. Fabro respondimus, quoad licuit, citra stomachum. Nondum
satis admirari possum quid homini venerit in mentem. Misi illi
libellum ; nihil adhuc responsum est. Imposuit illius simplicitati
instigator aliquis : atque vtinam mihi licuisset dissimulare! Causam

25 meam probant omnes theologi, praesertim Atensis atque ipse etiam
Dorpius. Episcopus Traiectensis ad me scripsit, significans se
acciturum me simulatque a Transinsulanis redierit, declaraturumque
quanti me faciat; sed frustra canet. Archiepiscopus Maguntinensis
suapte manu ad me scripsit, et quidem humanissime. Paraphrasis

zo in Epistolam ad Romanos eleganter excuditur. -Par est vt Paulus
Romanis paulo magis Romane loquatur. Opus mire probatum
Atensi.

Oro te per sacram theologiam, fac sciam quid valeat optimus ille
meus Moecenas ; in quo vno summa spei meae sita est. Siis vnus

35 pergit sui similis esse, omnia pergam recusare quae aliunde offe¬
runtur. Adhuc meo succo viuo, praeter trecentos aut paulo amplius
florenos, quos ex illius ac Principis benignitate recepi. Neque

5. D: tribis MS. 7. meo et MS. : cum meo tum D. Fiete n

8. pollicentes om. D. 9. magnifice D. II. Dominus om. H. Selandia D.
17. D: Colegio MS. Liliensi D. 18. Sum... 19. agunt om. D (nostrer
MS.) J 21, quoad MS.: quantum H. 24. Causam .. . 26. Dorpius om. D
(25. etia MS.). 28. canet MS. : canit D. Archiepiscopus. . . 29. humanissime
om. D. 32. Atensi MS. : eruditis D. 34. is om. D. 37. ac US.:
aut D.
TO Marcius] Of. Ep. 613.3 n. 27. Transinsulanis] Overyssel.
pecuniam] Cf. Ep. 597. 26 n. 28. Maguntinensis] See Ep. 661.
18. Neuio] ‘See Ep. 298 introd. 29. Paraphrasis] See Ep. 710.
magister] Of. Ep. 637. 10 n. 34. Moecenas]Le Sauvage; ef, 11. 45,6.

26, Traiectensis] See p. 14. 36. trecentos] Cf. Ep. 597. 26 n.