OCR Output

694] TO WILLIBALD PIRCKHEIMER 119

ille affectat, si omnium eruditorum libris quocunque modo decantetur
apud posteros. Sic sane agitat dAcOpos oirooi: ‘Si paucis bonis ac
doctis ero infamis, mihi sat est quod maiori hominum parti placeam.
Quod si detectis technis ac praestigiis euulgatis apud vniuersos
Christianos fiam execrabilis, certissimam gloriam adipiscar apud
meos Iudaeos; qui tum intellecturi sunt quod non inimico animo
ab eis defecerim.’ Igitur eruditi non solum turpiter verum etiam
inaniter contra hunc congrediuntur, a quo praeter infamiam nihil
possunt contrahere, siue vincant siue vincantur. Carnifex aliquis
melius istam compescat rabiem. Id curare episcoporum est. Est
iustissimi Caesaris Maximiliani: est magistratuum inclytae vrbis
Agrippinae, non fouere viperam tam virulentam in certissimum
Christianae religionis exitium, nisi paretur antidotus tali digna malo.
Atque haec dixerim nullo quidem priuato stomacho ; nihil enim me
laesit vnquam, aut si quid in me blaterauit, nihil me mouet, et causa
ne tantillum quidem ad me pertinet: sed tamen dolet concordiam
plebis Christianae sic indigne discissum iri vnius verpi prophani et
indocti praestigiis, idque illorum auxiliis qui se Christianae religionis
columina profitentur.

Sed hisce de rebus satis esto. Ne nihil reprehendam, mi Bilibalde,
in tuo libello alioquin doctissimo, mihi non admodum catalogus ille
Reuchlino fauentium probatur. Quis enim vsquam illi non fauet
eruditus ac pius? quis non istam execratur beluam, nisi qui aut
causam non intelligit aut publico malo suis consulit commodis ?
Deinde dum in dialecticos ac philosophos expatiaris, maluissem te
ceteris intactis hoc solum agere quod agebas. Bene vale, clarissime
doctorum et clarorum doctissime.

Louanii postridie omnium Diuorum, anno M.D. XVII.

695. To PETER BARBIRIUS.

Deventer MS. 91, f. 72. mou sis
D. p. 200: F. p. 165: HN: Lond. iii. 36: LB. 275. 2 November 1517.

[The date is abundantly confirmed by the contents. For probable delay in
dispatch see Ep. 752. 10 n. The omissions made in printing are noticeable.]

ERASMYS BARBIRIO SVO 8. D.

Qvam timeo, mi Petre, ne felicitates Hispanicae tibi veterum
amiculorum obliuionem inuehant: quanquam id quoque malim
accidere quam si qua calamitas idem efficeret. Mortem Buslidii
ex animo doleo, et hoe magis doleo, quod ante discessum illo tam

694. go. dAcOpos scrips? : 6r€Opars P. 93. P LB: adipiscor 02, 695. 1. D:
filicitates MS. 3. idem add. D. D: effieceret MS,

694. 109. catalogus] See Ep. 685.13 n. and HE, 64.

115