vnum ; iste debacchatur in tot integros ac spectatos vita et eruditione
viros. Nullum officium poterat suis Iudaeis praestare gratius quam
vt perfugam simulans rem Christianam hostibus proderet; homo
ad cetera lapis, tantum ad calumniandum ingeniosus. Quod saerifi¬
55 clum poterat Satanae fieri acceptius quam inter omnes Christianos
istiusmodi dissidiorum iaci semina ?
Vnde Satanas dictus Hebraeis? nimirum ab aduersando. An
non illius vices gerit qui claris viris publicam vtilitatem molientibus
nephariis modis obstat et obstrepit, et huic vni rei se natum putat?
60 Vnde Graecis diabolus dictus est? non a foenerando, non ab adulterio,
non a furto, non ab alio vitio, sed a calumniando dictus est. An
non huius apostolus est qui totam vitam huic studio dedicauit, vt
apud imperitam plebem optimorum virorum nomina infamet ac
traducat ? ad rem omnium sceleratissimam religionis abutens titulo:
65 quae non cuiusuis daemonis, sed insignite versuti cuiuspiam techna
est. Scit se doctis ac bonis viris placere non posse, nec his facile
imponi. Atque ea gratia apud indoctam plebem quiritatur, inter
mulierculas superstitiosas et, vt Paulus inquit, oneratas peccatis,
gannit, et pessimo semini terram captat habilem. His magnificis
70 titulis offundit fumos, his defensionem Christianae religionis, his
haereses et excommunicationes occinit: qui crassiores sunt quam vt
animaduertant grassatorem lupum sub ouilla pelle latentem.
O sceleratum granum, et illi dissimillimum quod cadens in terram
et mortuum vitae pabulum attulit! Hoe granum diaboli manu
75 iactum est, aconiti puto aut si quid aconito pestilentius ; quod ni
in tempore prospicietur, nocentissimum dissidiorum venenum in
Christianorum inuehet concordiam. Quid enim futurum est tandem,
si sinetur ille sycophanta sic in omnes sui dissimiles ad eundem
debacchari modum? et impurissimae belluae docti viri cogentur
80 libris respondere, qui indignus est qui nominetur inter homines?
Crede mihi, Bilibalde doctissime, latius spectant haec orsa quam
fortasse vulgus hominum intelligit. Videmus ex quantula fauilla
quantum aliquoties nascatur incendium. Proinde demiror episcopos
hic non aduigilare, vt istam hydram in tempore exurant, et malo
85 venenum victori (inferenti) et per omnia peruagato occurrant.
Scelestus ille maledicus vinci non potest; qui totus ex maledicentia
conflatus est, et habet tot dAdoropas qui defesso suggerant nouas vires.
Conuiciis igitur ille nunquam vincetur. Hane ynicam laudem