OCR
118 LETTERS OF ERASMUS [1517 vnum ; iste debacchatur in tot integros ac spectatos vita et eruditione viros. Nullum officium poterat suis Iudaeis praestare gratius quam vt perfugam simulans rem Christianam hostibus proderet; homo ad cetera lapis, tantum ad calumniandum ingeniosus. Quod saerifi55 clum poterat Satanae fieri acceptius quam inter omnes Christianos istiusmodi dissidiorum iaci semina ? Vnde Satanas dictus Hebraeis? nimirum ab aduersando. An non illius vices gerit qui claris viris publicam vtilitatem molientibus nephariis modis obstat et obstrepit, et huic vni rei se natum putat? 60 Vnde Graecis diabolus dictus est? non a foenerando, non ab adulterio, non a furto, non ab alio vitio, sed a calumniando dictus est. An non huius apostolus est qui totam vitam huic studio dedicauit, vt apud imperitam plebem optimorum virorum nomina infamet ac traducat ? ad rem omnium sceleratissimam religionis abutens titulo: 65 quae non cuiusuis daemonis, sed insignite versuti cuiuspiam techna est. Scit se doctis ac bonis viris placere non posse, nec his facile imponi. Atque ea gratia apud indoctam plebem quiritatur, inter mulierculas superstitiosas et, vt Paulus inquit, oneratas peccatis, gannit, et pessimo semini terram captat habilem. His magnificis 70 titulis offundit fumos, his defensionem Christianae religionis, his haereses et excommunicationes occinit: qui crassiores sunt quam vt animaduertant grassatorem lupum sub ouilla pelle latentem. O sceleratum granum, et illi dissimillimum quod cadens in terram et mortuum vitae pabulum attulit! Hoe granum diaboli manu 75 iactum est, aconiti puto aut si quid aconito pestilentius ; quod ni in tempore prospicietur, nocentissimum dissidiorum venenum in Christianorum inuehet concordiam. Quid enim futurum est tandem, si sinetur ille sycophanta sic in omnes sui dissimiles ad eundem debacchari modum? et impurissimae belluae docti viri cogentur 80 libris respondere, qui indignus est qui nominetur inter homines? Crede mihi, Bilibalde doctissime, latius spectant haec orsa quam fortasse vulgus hominum intelligit. Videmus ex quantula fauilla quantum aliquoties nascatur incendium. Proinde demiror episcopos hic non aduigilare, vt istam hydram in tempore exurant, et malo 85 venenum victori (inferenti) et per omnia peruagato occurrant. Scelestus ille maledicus vinci non potest; qui totus ex maledicentia conflatus est, et habet tot dAdoropas qui defesso suggerant nouas vires. Conuiciis igitur ille nunquam vincetur. Hane ynicam laudem 64. LB: traducet P. 65. insigniter 0°, sed cf. Ep. 703. 30. 5. quid PLB: quod 0?, 77. P LB: inuehit 0?. co 68. Paulus] 2 Tim, 3. 6. to Pfefferkorn in Epp. 700-1, 703 also. 72. lupum] Cf. Matt. 7. 15. cadens] John 12. 24. 73. granum] This figure is applied 82. fauilla] Cf. James 3. 5.