OCR Output

694] TO WILLIBALD PIRCKHEIMER 117

ditionem oblatam nec reiicerem. Hic licet maximo meo sumtu
viuam, tamen certum est menses aliquot desidere, partim vt absoluam
quod est in manibus, partim vt videam quorsum euasurae sint spes
amplissimae quas Principis nomine mihi discedens hine ostendit
Cancellarius Burgundiae, Ioannes Syluagius, vir vt eruditissimus,
ita litteratorum omnium patronus. Nouum Testamentum quod
pridem Basileae praecipitatum fuit verius quam editum, retexo ac
recudo, et ita recudo vt aliud opus sit futurum. Absoluetur, vt
spero, inter quatuor menses.

Perplacuit tuus libellus, vt illa tam amica Reuchlini Defensio,
in qua mihi videre solito facundior: credo quod, vt Fabius inquit,
pectus quoque te reddiderit eloquentem, non tantum ingenium aut
eruditio. Sed ego nihil puto calamitosius quam quocunque modo
bellare : tum autem nihil esse calamitosius quam si res incidat cum
hoste sordido ac pudendo. Nam cum quibus tandem est confli¬
ctandum Reuchlino? Cum populo crabronum, quem et ipse Romanus
Pontifex vereatur prouocare ; adeo vt Alexander solitus sit dicere se
tutius sibi putare quemlibet e summis regibus offendere quam vnum
quemuis e gregibus istorum mendicorum, qui sub abiecti nominis
praetextu veram in orbem Christianum exercerent tyrannidem.
Etiamsi hoc quod paucorum vitio committitur, non opinor aequum
in ordinem vniuersum conferre.

Deinde vide, quaeso, quonam organo ytantur isti verae religionis
haudquaquam veri professores: homine prorsus idiota, frontis per¬
frictae, et de quo tpeccando nullum omnino detrimentum fieri possit ;
cui non esset impingendum semiiudaei vocabulum, nisi factis sese
declararet sesquiiudaeum. Quod aliud instrumentum optaret sibi
diabolus, Christianae religionis aeternus hostis, quam istiusmodi

20

defendendae religionis praetextu id vbique turbantem quod nostrae
religionis et caput est et optimum, nempe publicam orbis Christiani
concordiam? Quid indignius quam viros immortali memoria dignos
cum istiusmodi portento digladiari? cuius ego solo nomine chartas

aqua curauit, nisi vt maiore pernicie grassaretur in Christianos,
et nobis admixtus vniuersum populum suo Iudaico veneno inficeret.
Quid enim laedere poterat, si Iudaeus, vt erat, mansisset? Nune
demum verum agit Iudaeum, posteaquam Christiani personam induit;

27. Reuchlino scripsi : Reuchline P. 36. peccando P : ? fricando,
40. falsissimo defendendae scripsi, cf. Ep. 701. 21: falsissima defendenda P.

14. spes] Of. Ep. 608. 17-9. 34. organo] Pfefferkorn ; Ep. 487. 20n.
22. Fabius] Inst. 10. 7. 15. 40. transfiguratum] Cf. 2 Cor. 11. 13,4.