obstupuerat, me vero singulariter etiam permouere talium amicorum
qualitercunque representata memoria, eorum nune mirifice rapi me
tanto artificio deliniatis atque expressis imaginibus vt quae veteres
to facile pictores omnes prouocauerint? quas quisquis intuetur, is nimi¬
rum fusiles eas potius aut sculptiles arbitretur quam pictas: ita porro
eminere atque extare videntur iusta virilis corporis ecrassicie. Non
credas, Erasme mi êpaopmórare, quam valde amorem in te meum, cui
nihil adiici potuisse ipse mihi persuaseram, studium hoc tuum arctius
x; adhuc obligandi me intenderit, quamque ego vehementer hac triumpho
gloria, quod tanti abs te estimor vt tam egregio monumento declares
non alium esse quenquam a quo tu amari malis.| Nam sic ipse certe
—satis pol superbe, sed tamen sic—interpretor, quod istud abs te
missum est mihi quo non in dies modo sed in horas etiam tui apud
20 me memoria renouetur. Equidem scio me sic perspectum tibi vt non
sit in eo mihi valde laborandum, me vt tibi probem (quanquam multis
alioquin ineptiis non vaco) vacare saltem longissime ab Trasonicis
adfectibus. Sed tamen, vt verum fatear, vnum hunc pruritum glorie
excutere profecto non possum, quo mirum quam suauiter titillor,
25 quoties animum subit sere demum posteritati me Erasmi amicitia
litteris, libris, tabulis, omnibus denique modis contestata com¬
mendandum. Vtinam ea mihi facultas esset quae insigni aliquo
documento possit efficere ne indignus amore tam impenso viri, cum
suo seculo, tum secuturis etatibus incomparandi, videar! Sed quum
30 tam longe supra meam hanc mediocritatem sit vllo meo facto praestare
illud vt mundus intelligat, sedulo certe enitar vt saltem non ingratus
esse tuo vnius testimonio comprober.
Apologiam tuam perlegi studiosissime: qua certe sic adfectus
sum vt eloquentiam tuam, quum nusquam magis viderim, nusquam
35 minus sim admiratus. Quippe illud mihi sustulit admirationem,
quod in tam facili causa cuiuis licet esse diserto, non tibi modo, qui
facilem possis facere ex difficillima. Peream ni miseret eius me,
hominem suae scholae plausu eo progressum atque incitatum vt ad
ostentationem virium eam sibi declamandam sumpserit controuer¬
40 siam, qua nihil vnquam fuit magis dovorarov: est enim maxime
erepopperes. Spero fore vt hac monitione tua resipiscat. Placuit
mirifice mihi vt omnia sed tamen notabiliter figura qua xevodoéla
eius facete reprehendis, qui secundam editionem suam videri voluerit
annotationibus tuis priorem ; quum tamen in eadem cum tuis de¬
45 pugnet, nondum factis scilicet.