681] FROM PETER GILLES 103
nullus certus interim occurrit nuntius. De adolescentulis beatorum
parentum memorem mones. De medico agam quod iubes; verum
non conquiescam quin aures eius vellicabo. Tunstallum aegrotasse 5
vnice doleo: vbi sensero mihi aliquid esse virium, isthuc aduolabo.
De Clauo non prorsus displicet quod scribis; verum nunc vtcunque
conualescere incipio. Ago tibi gratias, mi Erasme ; et ytinam referre
possem quod operam tuam tam liberalem mihi polliceris! Vnoculus
faustis auibus cum picturis nostris Angliam petiit; si Morus Caletii ro
est, iam habet spectacula nostra. Tu cura quam optime valeas, mi
Erasme.
Antuerpia 27. Septembris, Anno 1517.
682. To GERARD GELDENHAUER.
Deventer MS. 91, f. 59. Louvain.
LB. App. 191. 5 October (1517).
[For the date see Epp. 603 introd. and 727. 1 n.]
ERASMVS NOVIOMAGO SVO S. D.
CLARISSIMVM Principem tam propenso in nos esse animo maiorem
in modum gaudeo ; vel ob id ipsum quod iuuat redamari ab eo quem
amo effusissime suspicioque vnice. Sum totus nunc in Nouo Testa¬
mento, quod me propemodum non solum exoļ[s]culauit sed exani¬
mauit. Nolim igitur ante menses aliquot accersat dominus reueren- 5
dissimus, donec hoc pensum absoluero. Mitto Pacis Querimoniam in
membranis descriptam: nihili munus, si dignitatis estimetur eius cui
mittitur ; verum et illius humanitas mihi nota est, neque tua defuerit
commendatio. Bene vale, doctissime atque idem humanissime Gerarde.
Raptim Louanii 3 Non, Octobris. 10
660683. From. THOMAS MORE.
Deventer MS. 91, f. 206. Calais.
LB. App. 193. 7 October (1517).
T. MORYS DESIDERIO ERASMO S$. P. D,
Prrrviir tandem Petrus cocles, Erasme charissime, tuam Egidiique
nostri diu expetitas effigies; quae quam impense me delectent, pro¬
cliuius cuiuis est e suo sensu consequi quam dicendo mihi., Nam
quis vel explicet verbis vel cogitatione non sentiat, quorum hominum
vel creta modo vel carbone vultus adumbrati capere etiam quemlibet 5
poterant qui non ad omnem litterarum virtutisque sensum prorsus
681. 4. medico] Afinius ; cf. Ep. 638. 18 n. 7. Clauo] Cf. Ep. 650. 10 n.