683 | FROM THOMAS MORE 105
Seriptorem tuum dimisi in Angliam datis grossis decem in viati¬
cum ; Petro nobilem, quod erat eam adducenti tabulam perpusillum,
sed ille equi consulebat. Opto prospere tibi ac feliciter cedat munus
quod misisti Principi De instituendo principe. Valde me perculit,
per immortalem Deum, mors Buslidii, hominis cum non vulgariter 50
eruditi, tum animi et amantis in nos atque in omnes candidi. Mihi
adeo hic desidendum est a principio Septembris, vt vix duos dies
impetrare licuerit, quibus ad oppidum Audomari transcurrerem, pre¬
cipue vt Abbatem viderem saltem sancti Bertini, quem tu mihi olim
descripseras. Repperi plane talem, inuitatus atque exceptus largiter
ab illo in conuiuium. Homo prolixe quosuis (accipiens), me vero
valde effuse: senex iucundissimus ad memoriam tui reiuuenescens.
Vale, charissime Erasme.
Tunstallus in Angliam rediit. Iterum vale. Caleti vii die Octobris.
684. From THOMAS MORE to PETER GILLES.
Deventer MS. or, f. 207. (Calais. )
D. p. 142: F.p.143: HN: Lond:iii. 7: LB.App.192. _7 October (1517).
[In the MS., where to denote the correction Hand B must again be divided
into a! and a?, this letter follows Ep. 683. They are contemporary, but Ep. 683
must have been written first, since it is clearly the letter referred toin 1.5. I
have therefore retained the month-date originally written by al, as there is
nothing to show when the erasure was made—possibly by some late hand, to
bring the date into conformity with the printed editions. ]
THOMAS MORVS PETRO AEGIDIO SVO S. D.
Mı charissime Petre, salue. Misere cupio ecquid tu conualescas
intelligere ; quae res non minori mihi curae est quam quiduis mei :
itaque et inquiro diligenter et omnes omnium voces excipio sollicitus.
Aliquot mihi meliores de te spes renuntiarunt, seu (quod opto) com¬
pertas, siue vt desyderiis meis inseruiant. [Scripsi litteras Erasmo 5 T
nostro. Eas tibi apertas mitto; signabis ipse: nihil opus est quod
illi scribitur clausum ad te venire. Versiculos quos in tabellam tam
inscite feci quam illa scite depicta est, ad te perscripsi. Tu si
digna videbuntur, Erasmo imparti; alioqui Vulcano dedas.
Vale vii octobris. 10
Versus in tabulam duplicem, in qua Erasmus ac Petrus Aegidius
simul crant expressi per egregium artificem Quintinum, sic vt apud
Erasmum exordientem Paraphrasin in epistolam ad Rhomanos picti
683. 52. a principio scripsi: in principium MS. 684, mir. add. D. Sa
desideriis al. Io. vii al, sed primam i erasit nescioquis: VI D. II. Versus
- 15. effinxerat add. D.
683. 46. Scriptorem] Phrysius; cf. 54. Abbatem] Antony of Bergen;
Epp. 665-9. see Ep. 143 introd.
49 De instituendo] Cf. Ep. 657. 46. 684. 13. Paraphrasin] See Ep. 710.