619] FROM RICHARD PACE 41
volunt et praestant quae pollicentur, cui est contrarium conari apud
Latinos. Itaque magis probo tuum aggressi quam alterius inter¬
pretis conati hoc loco; non solum propter verbi proprietatem sed 115
etiam propter ipsam sententiam. Non enim mihi videtur Lucas
notare prioris aetatis scriptores, tanquam parum diligentes ; quippe
quos fatetur scripsisse referentibus illis qui interfuerunt rebus gestis
et viderunt, a quibus solis et [et] non aliis veritas scribenda intelligi
potest. Ego de illo Adyou quod sequitur, longe magis dubito; ad 120
Christumne referendum sit, vt Valla sentit (quem tu cauillari dicis),
an ad res gestas. Nam si ad res gestas Lucas referre voluisset, deberet
potius vti numero plurali quam singulari, meo quidem iudicio, ideo
quod sic magis @raece fuisset locutus. Praeterea non video cur hic
locus non possit commode sic verti: ‘Sicuti tradiderunt nobis hii qui 125
Christum viderunt eique ministrarunt.’ Sed istud tibi discutiendum
diligentius relinquo.
Sed heus tu, Richarde, retrahe calamum. Sentisne quantum deliras
quantumque bellum tibi paraturus es, vt qui imbecillis homuntio
duos conaris robustissimos prouocare in certamen Hercules? Bona 130
verba, queso, Neminem prouoco, neminem improbo, meo memet
metior pede ; amice amicis meam dico sententiam, vt amice, si quid
erro, corrigar. Vale.
Ex Constantia ix Idus Aug.
Non potui per negotia manu mea in praesentia ad te scribere. 135
Ignosce igitur dictanti et epistolae male scriptae ; male autem scriptae
non modo ad manum et...
569620. To GERMANUS BRIXIUS.
Farrago p. 61. Louvain.
F, p. 228: HN: Lond. iv. 9: LB. 359. Ce. August 1517.)
[As with Ep. 605, no precise date is possible: but the answer to Ep. 569
cannot have been long delayed. It failed, however, to reach Brixius; and
he did not see it until the appearance of E in the autumn of 1519. He at
once wrote a long rejoinder, and appended it, with this letter, to his poem,
Antimorus (a), which was then in the press; asking at the same time that
it should be printed after this letter in future editions of Erasmus’ Epistolae, But
Erasmus, distressed at the dissension between his friends, printed neither
Brixius’ rejoinder nor a letter from More to himself replying to the Antimorus.
The variants in a (f°. I) are merely lapses in reprinting the text of E.]
ERASMVS ROTERODAMVS GERMANO BRIXIO S. D.
EpisroLa tua, mi Brixi, non simplicem mihi voluptatem attulit.
Nam primum suauissimae consuetudinis quae mihi tecum fuit
Venetiae, mox Patauii, memoriam mihi magna cum voluptate reno¬
619. 114. 8: interpres a. 116, B: Lucae a.
619. 132. metior] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 98. 620. 3. Patauii] Cf. Ep. 212. 1.