OCR
619] FROM RICHARD PACE 41 volunt et praestant quae pollicentur, cui est contrarium conari apud Latinos. Itaque magis probo tuum aggressi quam alterius interpretis conati hoc loco; non solum propter verbi proprietatem sed 115 etiam propter ipsam sententiam. Non enim mihi videtur Lucas notare prioris aetatis scriptores, tanquam parum diligentes ; quippe quos fatetur scripsisse referentibus illis qui interfuerunt rebus gestis et viderunt, a quibus solis et [et] non aliis veritas scribenda intelligi potest. Ego de illo Adyou quod sequitur, longe magis dubito; ad 120 Christumne referendum sit, vt Valla sentit (quem tu cauillari dicis), an ad res gestas. Nam si ad res gestas Lucas referre voluisset, deberet potius vti numero plurali quam singulari, meo quidem iudicio, ideo quod sic magis @raece fuisset locutus. Praeterea non video cur hic locus non possit commode sic verti: ‘Sicuti tradiderunt nobis hii qui 125 Christum viderunt eique ministrarunt.’ Sed istud tibi discutiendum diligentius relinquo. Sed heus tu, Richarde, retrahe calamum. Sentisne quantum deliras quantumque bellum tibi paraturus es, vt qui imbecillis homuntio duos conaris robustissimos prouocare in certamen Hercules? Bona 130 verba, queso, Neminem prouoco, neminem improbo, meo memet metior pede ; amice amicis meam dico sententiam, vt amice, si quid erro, corrigar. Vale. Ex Constantia ix Idus Aug. Non potui per negotia manu mea in praesentia ad te scribere. 135 Ignosce igitur dictanti et epistolae male scriptae ; male autem scriptae non modo ad manum et... 569620. To GERMANUS BRIXIUS. Farrago p. 61. Louvain. F, p. 228: HN: Lond. iv. 9: LB. 359. Ce. August 1517.) [As with Ep. 605, no precise date is possible: but the answer to Ep. 569 cannot have been long delayed. It failed, however, to reach Brixius; and he did not see it until the appearance of E in the autumn of 1519. He at once wrote a long rejoinder, and appended it, with this letter, to his poem, Antimorus (a), which was then in the press; asking at the same time that it should be printed after this letter in future editions of Erasmus’ Epistolae, But Erasmus, distressed at the dissension between his friends, printed neither Brixius’ rejoinder nor a letter from More to himself replying to the Antimorus. The variants in a (f°. I) are merely lapses in reprinting the text of E.] ERASMVS ROTERODAMVS GERMANO BRIXIO S. D. EpisroLa tua, mi Brixi, non simplicem mihi voluptatem attulit. Nam primum suauissimae consuetudinis quae mihi tecum fuit Venetiae, mox Patauii, memoriam mihi magna cum voluptate reno619. 114. 8: interpres a. 116, B: Lucae a. 619. 132. metior] Cf. Hor. Ep. 1. 7. 98. 620. 3. Patauii] Cf. Ep. 212. 1.