uauit. Deinde declarat te non solum incolumi esse valetudine,
5 verum etiam fortunis auctum ac dignitate: qua re quid nunciari
poterat optatius? Postremo palam arguit quam tecum ipse feliciter
certaris; id videlicet agens vt cum iam olim yena carminis esses
felicissima, parem in oratione prosa facultatem obtineres. Quod
attinet ad laudes quas tu rai àupoîv in me congeris, facile boni
10 consulo, si modo tam amas immodice quam non modice praedicas:
tametsi ne quid mentiar, eximii praesulis Stephani Poncherii, Fran¬
cisci Deloini, Guilhelmi Budaei laudes non paulo maiore cum
voluptate legi quam meas. Me vero dum doces quantum debeam
Episcopi studio, quantum literarum proceribus Deloino et Budaeo,
15 gratum est quod officii quoque mei me commonefacis. Caeterum
quo prolixius me laudant isti, hoc magis deterrent ab adeunda Gallia:
nam qui ausim venire tam onustus vt istis tam magnificis praeconiis
scirem esse respondendum? Mihi semper arrisit Gallia; neque
clam est quam hic inuisae sint bonae literae, rupavvevérrov povayàv
20 TIWWW Pevdortiov kat paroro\6yuy, qui facile Paphlagonibus ac Midis
imponunt. Sed adhuc nescio quibus compedibus me meus alligat
genius. Amplissima sunt, fateor, quae mihi liberalissimi Regis
nomine deferuntur. Apud me tamen plus habet momenti tam
insignium virorum familiaritas quam regium autoramentum; quando¬
25 quidem et hanc vestro nomine pro se quisque pollicemini. Fortunam
istam iterum atque iterum tibi gratulor tam amplam vt putes vtris¬
que nobis suffecturam : quandoquidem inuitas ad eius consortium,
Rumusculus quidam, incertum quo autore natus, apud nos sparsit
te offensum epigrammatis Thomae Mori nescio quid moliri dentati
30 libelli aduersus illum. Id nequaquam facies, eruditissime Brixi,
si quid omnino audies Erasmum. Neque tamen isthuc perinde illius
causa ‘nolim quam tua, Si Morum penitus nosses, fatereris nihil
vsquam gentium esse dignius tuo amore. Cur laesit? inquies.
Non scripsit illa in Brixium quem non norat; scripsit in Gallum,
35 et scripsit in medio bello. Nunc aequum est harum rerum memo¬
riam, post arctissimam pacem inter duos populos initam, penitus
inter vos aboleri. Expedit autem et publico bonarum literarum
9. Taty åupoîv | sc. xepov ; cf. Adag.816. 29. epigrammatis] Cf. Ep. 212. I n. ;
20. Paphlagonibus] Cf. Lucian, Alex. and for French provocation see J. H.
po Marsden, Philomorus, 1878, p. 72, and
Midis] Cf. Adag. 267. Seebohm, pp. 260,1. I cannot find
25. Fortunam] Besides his archdea- that More’s epigrams were printed
conry at Albi (Ep. 212. 1 n.) Brixius before March 1518 (Ep. 550 introd.) ; 80
had received the priory of St. John de that Brixius seems to have seen them
Duchaco, 20 Jan. 1514 (Hergenroether, in MS. Cf. also Ep. 283. 138 n.
Leonis X Regesta, no. 6349) and a ca- 30. nequaquam facies] At this same
nonry at Auxerre 28 Aug. 1515(Lebeuf, time Erasmus himself was receiving
Mémoires d'Auxerre, 1748, ii. 502). similar advice ; cf. Ep. 621. 24 seq.