OCR Output

591] FROM SEBASTIAN GIUSTINIAN 595

sumpsisse. Absit pictor qui pingat plerumque cupressum pro ho¬
mine ; cui nemo dixerit amoueri a tabula linteum nec pelli muscam, 3
vt eius vuas probe discernant auiculae. Mirum est quod cum his
omnibus fueris implicitus, at magis certe quod explicitus.

Licuit hactenus iterum iocari, mi Erasme, non quidem Erasmica
venere, cuius ioci sale sunt plusquam Elusino conditi. Pergimus
quotidianam Adagiorum tuorum lectionem non sine summa iucundi¬
tate et cachinno, vt quaecunque me antea oblectarant abiecerim: et
licet quae ex Graecorum Latinorumque fonte hauseris gratissima
sint adagia, valeantque ad eruditionem ac varietatem plurimum,
plenioremque ac gratiorem reddant orationem, longe tamen gratiora
sunt quae tu adauges adagiis. Mirum est quanta eruditio, quanta
varietas, quae vis, quae copia dicendi, quam iucunda festiuitas ;
quam scitis moretur iocis defessumque recreet lectorem. Quumque
omnia sint priscorum monumentis coaequanda, illa attamen, Bellum
dulce inexpertis, Aut regem aut stultum nasci oportet, Sreïde
Ppaðéws, aliaque plura, non modo cum antiquitate certare sed longo 45
quidem interuallo superare crediderim ; nec obstat veneranda illa
priscorum maiestas authorum, cui si tua conferantur indice abolito,
non erit in quo candidus lector recentem istam tuam diuinitatem
antiquae illi maiestati non praeferat. Soleo ego recentium authorum
haud libenter legere scripta, identidemque filium meum ac secreta- 50
rium commonere; quandoquidem tot sint antiquorum quos possim
ac debeam imitari, vt non alia desyderentur quae sequar vestigia.
Cum tua vero degustarim, quaecunque antiquitatis protecta patro¬
cinio caeteri admirantur, mihi nunc fateor quasi obsoleta contemptui¬
que sunt. Delatae sunt quoque ad manus plusculae tuae epistolae,
quibus nil eruditius, nil lepidius (illis quidem Ciceronis ad Atticum
collatis) vel legimus vnquam vel audiuimus.

Quid immoror in sole illustrando, quod ineptire est ac verius |
desipere, cum nil ista tua cudatur officina quod numen non [non]
sentiat? Perspicuum est tantum te Latinae linguae splendoris 6o

adiecisse, vt per te illam restitutam magis ac illustratam quam te
Mei sane in tuis legendis cecutiunt

oo
o

oo

or

a
©

ox
or

per eam celebratum putem.
atque hallucinantur oculi, stupet et admiratur mens, vt totus incre¬
dibili quodam tui ardeam affectu. Nec (a) me velim existimes huius¬
modi de te scribi assentationis studio, ceu Terentiano illo Gnatone 6;
Thrasonem praecipitante potius quam illudente ; quod officium aliis
concedimus, qui a nostris moribus nostraeque vitae institutione
34. Elusino scripsi (cf. Ep. 493. 252), tanquam Attico : ebusino MS. 44. Xmedde
Bpadéws corr. LB: pseude irradeos MS. 59. non bis in MS., in fine et initio
VETSUUM.
m 43. illa] Adag. 3001, 201, TQOT.

29. cupressum] Cf. Hor. A. P. 19-21 ;
55. epistolae] Perhaps ©".

and Adag. 419.
Qq2