Ex litteris tuis ad Morum nostrum, Erasme mi, resciuimus nostram
epistolam periisse, eiusque abs te exemplum vehementer efflagitari.
Quod cum mihi molestum sit, habet hoc tamen iucunditatis, quod
prae te feras cupere apud te esse nostri pignus amoris animique nostri
5 testem vademque certissimum. Mittimus itaque desyderatae ad te
exemplum epistolae: cui hanc annectendam curauimus nuncii
oficium obituram, ex qua certior fies nos recte valere tibique talem
imprecari salutem qualem minime praestant pillulae illae tuae, quas
desipiens medicus tibi tradidit sumendas. Posthac ne tam incon¬
to sulte, quaeso, credas, mi Erasme, mendico verius quam medico
salutem tuam non Gallia quidem tota nec Germania compensandam.
Nouimus te quasi naufragum in saxa vadaque eiectum nuncupatis
tamen votis euasisse periculum tempestatis, pictamque iam esse
tabulam naufragii templis affigendam, tibi tamen dissimili admodum
15 imagine ; cuius dissimilitudinis non est cur causeris pillularum vim
plus aequo citantium aluum, quae ex pristino te corporis habitu
exterminarint, sed pictoris cautelam qui pinxit existimantem quem¬
piam huiusmodi tabulas ad euadendum naufragium vim habere, non
Erasmum, quem non putarit pictor huiusmodi in re cum vulgo
20 desipere. Probe tibi honorique tuo consultum est quod alium pro
te in tabula repraesentarit. Caue posthac a naufragio, cui non
proderit tabula; caue ab irato Holo et concitato Neptuno; vel si
parentem quidem habeas furorem vtriusque sedantem, si creduntur
quae de diis effutit antiquitas, maturantemque vim, nec te tuae
25 Palladis tutum arbitreris numine, quam oderit Neptunus. Procul
esto a medicis qui homini atque equo nullo medentur discrimine.
Non enim quo modo curent sed quomodo quaerant cogitant, alium
nonnunquam pro aloe exhibentes, Satius fuerat pullas pro pillulis