OCR
591] FROM SEBASTIAN GIUSTINIAN 595 sumpsisse. Absit pictor qui pingat plerumque cupressum pro homine ; cui nemo dixerit amoueri a tabula linteum nec pelli muscam, 3 vt eius vuas probe discernant auiculae. Mirum est quod cum his omnibus fueris implicitus, at magis certe quod explicitus. Licuit hactenus iterum iocari, mi Erasme, non quidem Erasmica venere, cuius ioci sale sunt plusquam Elusino conditi. Pergimus quotidianam Adagiorum tuorum lectionem non sine summa iucunditate et cachinno, vt quaecunque me antea oblectarant abiecerim: et licet quae ex Graecorum Latinorumque fonte hauseris gratissima sint adagia, valeantque ad eruditionem ac varietatem plurimum, plenioremque ac gratiorem reddant orationem, longe tamen gratiora sunt quae tu adauges adagiis. Mirum est quanta eruditio, quanta varietas, quae vis, quae copia dicendi, quam iucunda festiuitas ; quam scitis moretur iocis defessumque recreet lectorem. Quumque omnia sint priscorum monumentis coaequanda, illa attamen, Bellum dulce inexpertis, Aut regem aut stultum nasci oportet, Sreïde Ppaðéws, aliaque plura, non modo cum antiquitate certare sed longo 45 quidem interuallo superare crediderim ; nec obstat veneranda illa priscorum maiestas authorum, cui si tua conferantur indice abolito, non erit in quo candidus lector recentem istam tuam diuinitatem antiquae illi maiestati non praeferat. Soleo ego recentium authorum haud libenter legere scripta, identidemque filium meum ac secreta- 50 rium commonere; quandoquidem tot sint antiquorum quos possim ac debeam imitari, vt non alia desyderentur quae sequar vestigia. Cum tua vero degustarim, quaecunque antiquitatis protecta patrocinio caeteri admirantur, mihi nunc fateor quasi obsoleta contemptuique sunt. Delatae sunt quoque ad manus plusculae tuae epistolae, quibus nil eruditius, nil lepidius (illis quidem Ciceronis ad Atticum collatis) vel legimus vnquam vel audiuimus. Quid immoror in sole illustrando, quod ineptire est ac verius | desipere, cum nil ista tua cudatur officina quod numen non [non] sentiat? Perspicuum est tantum te Latinae linguae splendoris 6o adiecisse, vt per te illam restitutam magis ac illustratam quam te Mei sane in tuis legendis cecutiunt oo o oo or a © ox or per eam celebratum putem. atque hallucinantur oculi, stupet et admiratur mens, vt totus incredibili quodam tui ardeam affectu. Nec (a) me velim existimes huiusmodi de te scribi assentationis studio, ceu Terentiano illo Gnatone 6; Thrasonem praecipitante potius quam illudente ; quod officium aliis concedimus, qui a nostris moribus nostraeque vitae institutione 34. Elusino scripsi (cf. Ep. 493. 252), tanquam Attico : ebusino MS. 44. Xmedde Bpadéws corr. LB: pseude irradeos MS. 59. non bis in MS., in fine et initio VETSUUM. m 43. illa] Adag. 3001, 201, TQOT. 29. cupressum] Cf. Hor. A. P. 19-21 ; 55. epistolae] Perhaps ©". and Adag. 419. Qq2