rationeque procul aber(r)ant. Non ego Gnato nec tu Thraso, atque
ego Iustinianus qui nesciam fallere, et tu Erasmus ita amabilis qui
yo a me amante non falleris, nec tu iudicando deciperis. Illi siquidem
aureum clarorum virorum quibus assentantur vitae fulgorem obscu¬
rant verius quam ornant.
De hoc hactenus. Pergratum mihi fuerit, si Episcopum Theati¬
num, virum tum doctrina insignem tum moribus praeclarum, forte
75 conueneris, (si) saluum esse dixeris meis verbis. Tibi forte rependet
oficium qui me non audit; cuius plurium nostrarum epistolarum
desyderat(ur) responsum, quasi noster in eum amor studiumque
sordescant: quod vix in tam miti ingenio deprehendi posse videatur.
At quorsum tam diuturnum, ne pertinax dixerim, silentium, haud
so plane liquet; quem dum hic orator ageret non putem offensum in
me quicquam. Sumus quippe, vt nosti, innoxii ingenii: cupimus
potius nostris obnoxios agere officiis quam nos aliis reddi noxios.
Atqui forte publicae quam gerit personae rationem habuerit. Nos
quoque nostrae personam reipublicae gerimus, iamque diu gessimus :
85 nunquam propterea abrogandas amicitiae leges duximus. Vereor
equidem ne erinaceorum more quod mite est ac mansuetum velit
aculeorum qui tuti prominent asperitate praetegere: candidissimos
siquidem ac iucundissimos mores dissimulans, seueram quandam
magistratus frontem gerit promissumque supercilium. Si forte me
go putat secum parum vrbane egisse, neque debitis eum dum hic
ageret coluisse officiis, porro perperam mecum agi queror; non enim
in eum nisi forte imprudens (quod non suspicor) quicquam commerui.
At si quid in me offendit, commonendus eram et non praecidenda
amicitia, iuxta illud, Panem ne frangito; non tamen hoe illum
existimem causari nulla omnino subeunte causa querelae. Cur vero
hic mihi squalleat ager qui aliis tam laetus, tam ferax tamque foecun¬
dus redditur, non possum profecto non mirari atque aeque dolere.
Cuius si mihi natura soli notior esset, colerem equidem diligentius vt
frugesceret felicius ; frugescit siquidem amicitia, si mutuos pariat
100 consensus, pares affectus, animos ad officia paratos. Colitur vero
scribendi vicissitudine, libera, si vacet, colloquendi facultate, mutuis
consiliis, communibus studiis; et si sit denique omnis de virtute
absque liuore contentio. Nam quale solum, talis moliendus est
cultus. In comparandis amicis habendus est delectus ; habito amicos
105 seruandos ; amiciciam, si perstat, alendam, fouendam atque excolen¬