Chiliadibus, quos pulcherrimos et omnigenos veluti apicula ex illis
excerpam flosculos, illosque in meum deportem aluearium, ad 45
operumque mearum structuram accommodem.. Quibus legendis duas
horas singulis diebus dicauimus. Sed dii boni, quae scripta tua sunt,
mi Erasme, quae illis inest ingenii felicitas, dicendi nitor et splendor,
quae mellita facundia, quae grauitas, quae lepiditas, quae inexplebilis
suauitas! Macte virtute tua, vir vnice. Tu, tu, inquam, solus 50
sapere mihi videris, praeterea nemo; tu solus Musarum alumnus
merito appellari potes.
Sed quid infans ipse in te laudando prosequor? quandoquidem
excellentissimae tuae virtutes insignesque animi dotes a quopiam
decenter laudari atque extolli nisi tua eloquentissima ac vnica facundia 55
certe non possent. Infelix qui te tuaque incomparabili ac suauissima
consuetudine frui nequeo. Fortunatus nempe ac nimium felix essem,
mi Erasme, si tibi per aliquot annos memet insinuare valerem, si
tecum viuere, et meum fidissimum tibi possem praebere ministerium.
Sed cum per muneris mei onus non liceat, aureum ac vere diuinum 6o
illud tuum Adagiorum opus, quo priscorum illorum monumenta non
modo aequasti sed longo quidem interuallo superasti, et quicquid
tuarum felicissimarum apud nos extat lucubrationum sepius lecti¬
tando exosculabimur, amplectemur ; earum nectareis obsoniis nosmet
ingurgitabimus, et quoquo modo a nobis fieri poterit, hoc nostrum 65
desyderium leniemus; dulcissimam tui nominis recordationem die
noctuque mente versabimus animoque recolemus. Quo fiet vt etsi
non fruitione, at saltem recordatione nunquam sine Erasmo [non]
erimus.
Vale, ornamentum et lux orbis nostri, et viue felix tibi, amicis et 70
posteris: cui me obnixe ac perpetuo commendo, trado, dico atque
deuoueo. Gratissimum praeterea mihi feceris, si tuis verbis et
quidem honorificentissimis reuerendissimo isti domino meo Episcopo
Theatino, tuis illis dignissimis praeconiis, quibus vsque ad coelum
euehis, modis omnibus dignissimo, me in perpetuum commendatum 75
esse volueris. Iterum vale, nostrae deliciae.
Londini decimo Cal. Iulii 1517.