Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0625
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 626 [626]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0625

OCR

591. FROM SEBASTIAN GIUSTINIAN. Deventer MS. 91, f, 99. London. LB. App. 145. 29 June 1517. [Written after the receipt of Ep. 584 in London. } SEBASTIANVS IVSTINIANVS EQVES, ORATOR VENETVS, ERASMO RHOTERODAMO S. P. D. Ex litteris tuis ad Morum nostrum, Erasme mi, resciuimus nostram epistolam periisse, eiusque abs te exemplum vehementer efflagitari. Quod cum mihi molestum sit, habet hoc tamen iucunditatis, quod prae te feras cupere apud te esse nostri pignus amoris animique nostri 5 testem vademque certissimum. Mittimus itaque desyderatae ad te exemplum epistolae: cui hanc annectendam curauimus nuncii oficium obituram, ex qua certior fies nos recte valere tibique talem imprecari salutem qualem minime praestant pillulae illae tuae, quas desipiens medicus tibi tradidit sumendas. Posthac ne tam inconto sulte, quaeso, credas, mi Erasme, mendico verius quam medico salutem tuam non Gallia quidem tota nec Germania compensandam. Nouimus te quasi naufragum in saxa vadaque eiectum nuncupatis tamen votis euasisse periculum tempestatis, pictamque iam esse tabulam naufragii templis affigendam, tibi tamen dissimili admodum 15 imagine ; cuius dissimilitudinis non est cur causeris pillularum vim plus aequo citantium aluum, quae ex pristino te corporis habitu exterminarint, sed pictoris cautelam qui pinxit existimantem quempiam huiusmodi tabulas ad euadendum naufragium vim habere, non Erasmum, quem non putarit pictor huiusmodi in re cum vulgo 20 desipere. Probe tibi honorique tuo consultum est quod alium pro te in tabula repraesentarit. Caue posthac a naufragio, cui non proderit tabula; caue ab irato Holo et concitato Neptuno; vel si parentem quidem habeas furorem vtriusque sedantem, si creduntur quae de diis effutit antiquitas, maturantemque vim, nec te tuae 25 Palladis tutum arbitreris numine, quam oderit Neptunus. Procul esto a medicis qui homini atque equo nullo medentur discrimine. Non enim quo modo curent sed quomodo quaerant cogitant, alium nonnunquam pro aloe exhibentes, Satius fuerat pullas pro pillulis 23. parentem scripsi (pnté): pnte MS. (praesentem). Cf. Ep. 430. 17 n. furorem scripsi: Iunoné MS, 26. equo LB: equo MS, Cf. Ep. 412: 14 n. 27. alium scripsi: aleum MS,

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1594 px
Image height
2647 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
907.19 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0625.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0625.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit