OCR
590] FROM NICHOLAS SAGUNDINUS 593 Chiliadibus, quos pulcherrimos et omnigenos veluti apicula ex illis excerpam flosculos, illosque in meum deportem aluearium, ad 45 operumque mearum structuram accommodem.. Quibus legendis duas horas singulis diebus dicauimus. Sed dii boni, quae scripta tua sunt, mi Erasme, quae illis inest ingenii felicitas, dicendi nitor et splendor, quae mellita facundia, quae grauitas, quae lepiditas, quae inexplebilis suauitas! Macte virtute tua, vir vnice. Tu, tu, inquam, solus 50 sapere mihi videris, praeterea nemo; tu solus Musarum alumnus merito appellari potes. Sed quid infans ipse in te laudando prosequor? quandoquidem excellentissimae tuae virtutes insignesque animi dotes a quopiam decenter laudari atque extolli nisi tua eloquentissima ac vnica facundia 55 certe non possent. Infelix qui te tuaque incomparabili ac suauissima consuetudine frui nequeo. Fortunatus nempe ac nimium felix essem, mi Erasme, si tibi per aliquot annos memet insinuare valerem, si tecum viuere, et meum fidissimum tibi possem praebere ministerium. Sed cum per muneris mei onus non liceat, aureum ac vere diuinum 6o illud tuum Adagiorum opus, quo priscorum illorum monumenta non modo aequasti sed longo quidem interuallo superasti, et quicquid tuarum felicissimarum apud nos extat lucubrationum sepius lectitando exosculabimur, amplectemur ; earum nectareis obsoniis nosmet ingurgitabimus, et quoquo modo a nobis fieri poterit, hoc nostrum 65 desyderium leniemus; dulcissimam tui nominis recordationem die noctuque mente versabimus animoque recolemus. Quo fiet vt etsi non fruitione, at saltem recordatione nunquam sine Erasmo [non] erimus. Vale, ornamentum et lux orbis nostri, et viue felix tibi, amicis et 70 posteris: cui me obnixe ac perpetuo commendo, trado, dico atque deuoueo. Gratissimum praeterea mihi feceris, si tuis verbis et quidem honorificentissimis reuerendissimo isti domino meo Episcopo Theatino, tuis illis dignissimis praeconiis, quibus vsque ad coelum euehis, modis omnibus dignissimo, me in perpetuum commendatum 75 esse volueris. Iterum vale, nostrae deliciae. Londini decimo Cal. Iulii 1517. 68. nō post Erasmo MS., redundante nimirum Sagundino : nostro LB. 74. Theatino] Caraffa, the Papal appeal for Erasmus’ mediation in Nuncio; cf. Ep. 287.7n. For Erasmus Hp. 591. 73 seq. influence with him at this time see r praeconiis] Ep. 335. 248 seq. ; Ep. 539.9; cf, also Giustinian’s lengthy printed in A. ALLEN II Rq