OCR Output

592 LETTERS OF ERASMUS [1517

intrepidus ad te scriberet ?), nihilominus vicit omnia ista, humanis¬
sime mi Erasme, singularis tua bonitas immensaque humanitas,
animosque mihi adeo fecit vt ad te has alioqui audaces meas dare
litterulas minime erubescerem. At, inquies, qua de causa? Heri
ro dum apud doctissimum, humanissimum ac modis omnibus incom¬
parabilem Thomam Morum essem, tua elegantissima ab eo mihi
recitata fuit epistola; quam simulatque ab illo accepi, illico terque
quaterque incredibili cum voluptate perlegi. Nam vt reliqua omittam,
quid est per immortalem Deum quod meam illam epistolam, qua

15 Marco Musuro gratulatus sum, ad te perferendam curem? Quam
(ita me dii bene ament) vix dignam arbitror quae ab homine medio¬
criter docto semel legatur, tantum abest vt ad Erasmum mittatur,
mea quidem sententia omnium hominum qui fuerunt, qui sunt et qui
futuri sunt, longe doctissimum, ab eoque relegatur. Verum malui

20 quod tua lectione indignissimum existimaui tibi morem gerendo
mittere, quam tuae voluntati refragando retinere quod debui. Duo
iccirco habebis exemplaria his annexa litteris. Alterum erit illius
verae elegantissimae epistolae clarissimi oratoris mei quam scribis
amisisse, alterum autem mearum nugarum.

25 Ad haec velim tibi persuadeas, Erasme charissime, quod si
abditissimum penitissimumque cordis mei sacrarium medullitus
inspicere posses, tuum haud dubie in eo insculptum inspiceres
nomen: ex quo nisi haud amplius palpitante nunquam euanescet.
Quod quidem nomen, omni celeberrimo dignum elogio, etsi ab Oceano

30 ad Egyptiacam vsque regionem ipsum per se suo splendore satis
affluxerit, aduolarit atque peruenerit, vbicunque tamen et apud quos¬
cunque ero, illud omnibus quibus potero dignissimis honestare atque
efferre encomiis nunquam nisi mortuus satiabor. Et si cum aliquo
Zoilo mihi forte fortuna opus erit in certamen descendere, verbis et

35 pugnis quidem ac fustibus (si acciderit) acriter dimicabo: pro quo
tamen mercedis nihil abs te, mi Erasme, exigo nisi vt me diligas, me
absentem aliquando memoria complecti digneris et in tuo aere me
esse patiaris. Rogarem praeterea te, imo obsecrarem, vt his meis
responderes ineptiis, ni me istis tuis diuinissimis litteris indignum

40 esse cognoscerem. Nos vero hic pro more viuimus et studiis toto

pectore incumbimus : quibus carentibus non possemus certe hic viuere.

Ceterum vix dici potest, Erasme mi doctissime, quos mellitissimos

exhauriam succos ex amoenissimis ac succi plenissimis illis tuis

35. quo... 36. mercedis scripsi : qua , . . mercede MS.
12. epistola] Ep. 584. 41, carentibus] This use of carere=
14. epistolam] Ep. 574. deesse is found in the Assumptio Moysi
23. epistolae] Ep. 559. (ante 500), 12. 11 ; see the Thesaurus.

"io