OCR
592 LETTERS OF ERASMUS [1517 intrepidus ad te scriberet ?), nihilominus vicit omnia ista, humanissime mi Erasme, singularis tua bonitas immensaque humanitas, animosque mihi adeo fecit vt ad te has alioqui audaces meas dare litterulas minime erubescerem. At, inquies, qua de causa? Heri ro dum apud doctissimum, humanissimum ac modis omnibus incomparabilem Thomam Morum essem, tua elegantissima ab eo mihi recitata fuit epistola; quam simulatque ab illo accepi, illico terque quaterque incredibili cum voluptate perlegi. Nam vt reliqua omittam, quid est per immortalem Deum quod meam illam epistolam, qua 15 Marco Musuro gratulatus sum, ad te perferendam curem? Quam (ita me dii bene ament) vix dignam arbitror quae ab homine mediocriter docto semel legatur, tantum abest vt ad Erasmum mittatur, mea quidem sententia omnium hominum qui fuerunt, qui sunt et qui futuri sunt, longe doctissimum, ab eoque relegatur. Verum malui 20 quod tua lectione indignissimum existimaui tibi morem gerendo mittere, quam tuae voluntati refragando retinere quod debui. Duo iccirco habebis exemplaria his annexa litteris. Alterum erit illius verae elegantissimae epistolae clarissimi oratoris mei quam scribis amisisse, alterum autem mearum nugarum. 25 Ad haec velim tibi persuadeas, Erasme charissime, quod si abditissimum penitissimumque cordis mei sacrarium medullitus inspicere posses, tuum haud dubie in eo insculptum inspiceres nomen: ex quo nisi haud amplius palpitante nunquam euanescet. Quod quidem nomen, omni celeberrimo dignum elogio, etsi ab Oceano 30 ad Egyptiacam vsque regionem ipsum per se suo splendore satis affluxerit, aduolarit atque peruenerit, vbicunque tamen et apud quoscunque ero, illud omnibus quibus potero dignissimis honestare atque efferre encomiis nunquam nisi mortuus satiabor. Et si cum aliquo Zoilo mihi forte fortuna opus erit in certamen descendere, verbis et 35 pugnis quidem ac fustibus (si acciderit) acriter dimicabo: pro quo tamen mercedis nihil abs te, mi Erasme, exigo nisi vt me diligas, me absentem aliquando memoria complecti digneris et in tuo aere me esse patiaris. Rogarem praeterea te, imo obsecrarem, vt his meis responderes ineptiis, ni me istis tuis diuinissimis litteris indignum 40 esse cognoscerem. Nos vero hic pro more viuimus et studiis toto pectore incumbimus : quibus carentibus non possemus certe hic viuere. Ceterum vix dici potest, Erasme mi doctissime, quos mellitissimos exhauriam succos ex amoenissimis ac succi plenissimis illis tuis 35. quo... 36. mercedis scripsi : qua , . . mercede MS. 12. epistola] Ep. 584. 41, carentibus] This use of carere= 14. epistolam] Ep. 574. deesse is found in the Assumptio Moysi 23. epistolae] Ep. 559. (ante 500), 12. 11 ; see the Thesaurus. "io