OCR Output

584

LETTERS OF ERASMUS [1517

160 vices capessere, cum tot exemplis didicissent quibus legibus esset
suscipiendum. Et hoc honoris sic venditum, imo locatum, imperium
vocabant. O miserum ac deplorandum illorum temporum statum !
Oppressa senatus autoritate, oppressis legibus, oppressa populi Romani
libertate, sic creato principi seruiebat orbis, princeps ipse seruiebat

165 lis qualem nemo vir probus domi vellet habere seruum. Imperato¬
rem timebat senatus, imperator scelestam illam militum turbam
formidåbat : imperator leges dabat regibus, at huic leges dabant
conducticii milites. Summa rerum orbis ab armata paucorum teme¬
ritate pendebat. O magnificam et exoptandam omnibus monarchiam !

170 Et tamen nescio quo pacto velut ex composito conueniebat inter
Caesares et milites Caesarum dominos, quos legimus aliquoties se
decimari passos ab iis quos mox erant suo arbitratu iugulaturi, quasi
vices alternas inter se pacti, dominandi ac seruiendi.

Non haec eo dicuntur vt persuadeam illegitimam fuisse Caesarum

175 potentiam, quum vi iureque belli atque etiam scelere parta ditio
paulatim consensu multitudinis radicibus actis fiat legitima. Alioqui
si quis ab extremis initiis repetat ditionum origines, paucas reperiat
legitime natas. Scitum est illud Octauii de Catone, Qui non patitur
mutari praesentem reipublicae statum, is mihi et vir bonus et bonus

180 ciuis videtur. Tecte confessus est Iulium per nephas occupasse monar¬
chiam, non oportere tamen iam nouatum et constabilitum reipublicae
statum denuo nouari. Satis constat nullum imperium neque patuisse
latius neque mansisse diùtius quam Romanorum: quanquam hoc
imperium primitus penes senatum ac populum erat, nec subito sed

185 paulatim ad vnum summa rerum attracta est. Nec senatus tamen
nec imperatorum quisquam totius orbis monarchiam tenuit. Nam
praeterquam quod aliquot totae regiones nunquam agnouerunt Ro¬
manum imperium, non minima pars orbis tum erat ignota, quum
prodigiosae vanitatis haberetur antipodum mentio, et terra sic crede¬

190 retur innatare Oceano, quemadmodum si pila innatet aquae, colle
tantum aliquo prominente: denique quum hodie reperiantur terrae
incognitae, quarum terminos nullus adhuc peruestigare potuit, quum
compertum sit eas esse immensae vastitatis. Sed imperii Romani
maiestas paulatim ad Euangelicae lucis fulgorem, veluti luna ad solis

195 splendorem, elanguit. Tandem barbarorum inundationibus extinctum
est, ac multis post seculis Romani Pontifices restituerunt, sed nomen
verius quam rem. Quid enim aliud potuerunt? Certe eligendi ius
a tumultuario milite ad certos principes recte translatum est, qui

161. a’: suspiciendum al. 177. a?: Caesareas al, 173. ac ay: et 6°.
174. Non haec . . . 210. abest vt y: Hec cum ita habeant—neque enim
negari potest—, illud oportet expendere, num eiusmodi sit nobis optandum

imperium, si iam olim obsoletum (a: absoletum a!) votis liceat restituere.
Quod si nemo sanus optaturus sit, quanto minus a.