OCR
584 LETTERS OF ERASMUS [1517 160 vices capessere, cum tot exemplis didicissent quibus legibus esset suscipiendum. Et hoc honoris sic venditum, imo locatum, imperium vocabant. O miserum ac deplorandum illorum temporum statum ! Oppressa senatus autoritate, oppressis legibus, oppressa populi Romani libertate, sic creato principi seruiebat orbis, princeps ipse seruiebat 165 lis qualem nemo vir probus domi vellet habere seruum. Imperatorem timebat senatus, imperator scelestam illam militum turbam formidåbat : imperator leges dabat regibus, at huic leges dabant conducticii milites. Summa rerum orbis ab armata paucorum temeritate pendebat. O magnificam et exoptandam omnibus monarchiam ! 170 Et tamen nescio quo pacto velut ex composito conueniebat inter Caesares et milites Caesarum dominos, quos legimus aliquoties se decimari passos ab iis quos mox erant suo arbitratu iugulaturi, quasi vices alternas inter se pacti, dominandi ac seruiendi. Non haec eo dicuntur vt persuadeam illegitimam fuisse Caesarum 175 potentiam, quum vi iureque belli atque etiam scelere parta ditio paulatim consensu multitudinis radicibus actis fiat legitima. Alioqui si quis ab extremis initiis repetat ditionum origines, paucas reperiat legitime natas. Scitum est illud Octauii de Catone, Qui non patitur mutari praesentem reipublicae statum, is mihi et vir bonus et bonus 180 ciuis videtur. Tecte confessus est Iulium per nephas occupasse monarchiam, non oportere tamen iam nouatum et constabilitum reipublicae statum denuo nouari. Satis constat nullum imperium neque patuisse latius neque mansisse diùtius quam Romanorum: quanquam hoc imperium primitus penes senatum ac populum erat, nec subito sed 185 paulatim ad vnum summa rerum attracta est. Nec senatus tamen nec imperatorum quisquam totius orbis monarchiam tenuit. Nam praeterquam quod aliquot totae regiones nunquam agnouerunt Romanum imperium, non minima pars orbis tum erat ignota, quum prodigiosae vanitatis haberetur antipodum mentio, et terra sic crede190 retur innatare Oceano, quemadmodum si pila innatet aquae, colle tantum aliquo prominente: denique quum hodie reperiantur terrae incognitae, quarum terminos nullus adhuc peruestigare potuit, quum compertum sit eas esse immensae vastitatis. Sed imperii Romani maiestas paulatim ad Euangelicae lucis fulgorem, veluti luna ad solis 195 splendorem, elanguit. Tandem barbarorum inundationibus extinctum est, ac multis post seculis Romani Pontifices restituerunt, sed nomen verius quam rem. Quid enim aliud potuerunt? Certe eligendi ius a tumultuario milite ad certos principes recte translatum est, qui 161. a’: suspiciendum al. 177. a?: Caesareas al, 173. ac ay: et 6°. 174. Non haec . . . 210. abest vt y: Hec cum ita habeant—neque enim negari potest—, illud oportet expendere, num eiusmodi sit nobis optandum imperium, si iam olim obsoletum (a: absoletum a!) votis liceat restituere. Quod si nemo sanus optaturus sit, quanto minus a.