summa, vt par est, religione, nullo mercedis interuentu, darent orbi
principem quem scirent rebus humanis maxime fore salutarem.
Ktenim si tot legibus minacissimis cautum est ne abbas aut epi¬
scopus eligatur vel pecuniae vel cuiuscunque sinistri affectus cor¬
ruptela, quanta oportet esse integritate qui suis calculis principem
dant tam late regnaturum? Alioqui longe praestabilius erat nasci
principem quam per corruptelam eligi. Ergo vt boni ciuis est
praesentem reipublicae statum nolle mutari, ita boni principis est
iis legibus quibus suscepit administrare principatum.
An vetus illud imperium quale fuit olim renouandum sit nescio.
Equidem non arbitror quenquam esse cordatum virum qui id optet,
etiam si votis liceat restituere; tantum abest vt quod iam multis seculis
maxima ex parte sit antiquatum extinctumque, magno rerum huma¬
narum tumultu summaque Christiani sanguinis iactura vindicandum
ac reuocandum videatur: presertim cum inter ethnicos etiam hoc
animo repertus sit Otho, vt potius duxerit spontanea morte vitam
abrumpere quam imperium tot hominum vita mercari; vir vel ob
hoc ipsum dignus imperio, si fortuna virtuti faueret. An parum est
suum quanque regionem habere dominum, nisi singulae rursus alium
haberent dominum, conduplicata populi seruitute, si summa rerum
inciderit in principem improbum? Nec hec dixerim quod negem
optimum esse reipublicae statum monarchiam, si modo is ad aeterni
numinis exemplum quantum potentia ceteris antecellit, tantundem
vincat et bonitate sapientiaque : sed partim quod, vt sunt hominum
ingenia, haud scio an huiusmodi quispiam possit contingere, partim
quod etiamsi maxime contingat, non arbitror capacem esse tantae
ditionis vnius mortalis animum. Demum vt sit, quando princeps
tam procul agens, puta Constantinopoli, cognoscet quid agatur apud
Aethiopas aut Gangen? et si cognouerit, quando mittet suppetias ?
Etenim qui vectigalibus exigendis tantum agit imperatorem, is
quiduis est potius quam imperator. Non admodum desyderabit
orbis monarcham, si Christianos principes inter se iunget concordia.
Verus et vnicus orbis monarcha Christus est, in cuius edicta si nostri
principes consenserint, sub vno principe vere florebunt vniuersa :
sin humanis cupiditatibus res gerentur, aeterna rerum vicissitudine
semper fluctuabimus iactabimurque. Et tamen maximam huius
felicitatis partem ipsi nobis prestare possumus, si concordibus studiis
ad id quod per se optimum est contendamus. Atque ego sane ita
demum arbitror felices fore respublicas, si principes sancte Christiane¬
213. videatur y: videtur a. 215. ob add. aî. 217. suum ay : sua B?.
Be singuli a. 218. a?: seruitate al. si... 219. improbum add. +.