582 LETTERS OF ERASMUS (non
satis liquet: siue quod ipsa fortunae magnitudo plurimas res secum
defert, que bene nata recteque instituta ingenia queant corrumpere ;
goid quod facilius credet qui perpenderit Neronis adolescentiam lau¬
datissimae indolis fuisse, et quo non alius adhuc fuit orbi pestilentior,
optimi tamen principis spem initio de se prebuisse ; tum ab hoc
multo post, Bassianum Getae fratrem, dum priuatus ageret, virum
integrum ac sanctum, pessimum egisse principem :—siue quod vt
95 quaedam nauigia immodice magna vastaque regi non queunt, ita
totius orbis imperium maius est quam vt vnius hominis animo
sustineri possit, cum perdifficile sit domum etiam vnam recte ad¬
ministrare. Itaque qui maxime cupit optima, tamen Maronis illud
interdum cogitur dicere :
100 Fertur equis auriga, nec audit currus habenas.
Quod, opinor, intelligens Octauius Augustus, vir eruditus ac per¬
spicax et, quod in priscis Caesaribus rarum comperies, perpetuo
sanus, non semel de deponenda imperii mole cogitauit ; et fecisset,
si nactus fuisset in cuius humeros citra publici status perniciem onus
105 reclinare potuisset. Hanc ob causam posteriores negociorum vndis
impares imperii molem in plures partiri studuerunt :—siue id iis
rebus magis ascribendum est quas permultas quidem, at non omneis
tamen, in Aureliano recenset Flauius Vopiscus. Et tamen in tanta
malorum principum turba, reperias licet dignas sancto principe
110 cogitationes, audias voces absoluto principe dignas, comperias ex¬
empla in quibus nihil desyderes. Inter ethnicos inuenies qui
Christiano animo reipublicae gererent imperium, non sibi; qui tam
laboriose administrationis non aliud spectarent praemium quam vt
de rebus humanis benemererentur; qui publicam vtilitatem libero¬
115 rum affectibus, imo suae suorumque incolumitati, praeferrent. ©
nos felices, si Christiani principes suae quisque ditioni praestarent
animum, quem Octauius iam confirmatus, quem Titi duo, quem
Traianus, quem Antonini duo, quem Aurelius Alexander, orbi ter¬
rarum prestiterunt! Quin illud etiam mirandum, repertos qui ad
120 imperatorem de imperatoribus non solum libere verum etiam con¬
tumeliose scribere auderent. Nam hodie id quidam exigunt, vt de
sceleratissimis quoque regibus honorifice scribamus, id agentes ne
89. ay: deferat B?, 97. a: ad huc al. 92. prebuisse a? : prestitisse a!.
95. a?: queant al. 98. tamen a°: tū al. 99. interdum add. y.
102. priscis add. y. 105. Hane... 106. studuerunt add. y. (vndis y N?:
om. N* Lond.) 114. a*: benemerentur al. vtilitatem add. a’.
117. quem Octauius .. . Titi duo add. +. 121. hodie om. +. quidam a? :
etiam al 122. sceleratissimis a : iis y. quoque a? : etiam al, regibus
a: qui reipublicae praestiterunt non principes sed tyrannos y. scribamus a :
98. Maronis] G. I. 514. titled Corruptela principum in his life of
108. Vopiscus] See the section en- Aurelian, p. 405 of 61.