OCR Output

586 | TO THE DUKES OF SAXONY 581

eruditorum meaque opera purum, ni fallor, et integrum habemus ; 55
suffragante mihi ad hoc negocii peruetusto quodam codice, quem
e bibliotheca monasterii apud Neruios olim, nune Tornacenses,
vulgato cognomine diui Martini, nobis exhibuit nobilissimus ille
Gulielmus Montioius, qui id temporis regias vices ea in vrbe gerebat.
Reliquos, quoniam nullo huiusmodi praesidio subleuabamur, quod 6o
vnum licuit, multo certe minus deprauatos dedimus. Eosque omneis
vestri nominis lenocinio orbi commendare visum est, vel vestro in
me studio vel mei erga bonas literas animi propensione vt id auderem
prouocato, quo videlicet viri imaginibus et opibus clari magis ac
magis in his philosophari consuescant et velut ad speculum vitam 63
moresque componere. Primum enim dum videmus mutatum orbis
Romani statum tanto sanguinis humani impendio constitisse, ea res
pium certe principem a temere nouandis rebus deterrebit. Deinde
spectare est operae precium quam, velut estuariis vicibus Euripi cuius¬
piam ritu, res humane sursum ac deorsum voluantur, ni solida princi- 70
pum sapientia et incorrupta virtus fluxum hune sistat inhibeatque.
Quin et illud subit admirari, in tanto principum numero vix
paucos extitisse tolerabiles, paucissimos probos, plerosque non
inprobos modo verum etiam ostenta mera merasque pestes humani
generis, multos etiam mente captos. O nouam seculi calamitatem,
cum vni furiosae bestiae totus seruiret orbis, et ingemiscens eandem
caneret cantionem quam seruus Carion apud Aristophanem, Qs
dpyadéov! Et tamen huiusmodi portenta parricidiis, sacrilegiis, in¬
cestis, breuiter nullo non dedecorum genere impurata, templis, aris,
ac diuinis honoribus donabat hominum adulatio, fortunae vel magis 8
sceleribus tribuens quod eximiae virtuti dari consueuit. Quis post
hec recte factis grassetur ad nominis immortalitatem, si coelum
datur iis qui indigni erant vt terram contingerent? Nam quod
Domiti(an)us et Commodus, vterque sceleratissimus, dei vocabulum
viui etiam vsurparunt, quis non videt manifestariae cuiusdam insaniae
Porro quibus de causis hoc ac¬

SI
ur

O

x

co

fuisse verius quam impudentiae ?
ciderit vt tanta fuerit bonorum principum raritas, nondum mihi

56. quem add. a?. 58. nobis... 59. gerebat add. a. _ 60. a’: sub¬
leuebamur al. 61. a N?: certo N? Lond. 62. vestri a?: tui al. —visum
esta: studui y. vestro a? : tuo al. 63. mei add. yN?: in mei N! Lond.
64. prouocato B : prouocatus ay. 65. his ay : iis Be mutatum ay :
om. B? in fine lineae. 69. velut add. y. a?: cuius piuma. 70. ac
om. y. 76. bestiae a: beluae y. a? : seruiet a!. 81. eximiae add. y.

ay: posthac B?. 84. Domitianus LB. B: Commodius a. Bg. vb e

raritas add. y.

56. codice] It appears from Glareanus’
preface to his edition of Suetonius,
Basle, H. Petri, 1560, that the MS.
passed into Erasmus’ possession, and
was given by him shortly before his

death to Glareanus. ©. L. Roth, ed.
1893, p. XXv, states that it afterwards
returned to Tournay.

59. Montioius] Cf. Ep. 332. 3 n.

77. Aristophanem] Pl. 1.