principis simulacrum oculis subiiciunt, si qui tamen id scite vereque
effinxerunt. Ceterum ex bonae fidei scriptoribus super alias in¬
20 numeras hec precipua capitur vtilitas, quod non alia res aeque vel
bonorum regum animos ad res cum laude gerendas accendit vel
tyrannorum cupiditates cohibet ac refrenat, dum vtrique cernunt
horum literis suam vitam omnem mox in totius orbis, imo seculo¬
rum omnium, theatrum producendam ; et quicquid nunc vel in abdito
25 patrant vel ascito fuco praetexunt vel metu dissimulari cogunt verius
quam ignorari, paulo post clarissima in luce sub oculos omnium
traducendum, cum iam metu pariter ac spe libera posteritas, nec
vllo corrupta studio, magno consensu recte factis applaudet parique
libertate his diuersa explodet exsibilabitque. Nec enim arbitror
30 quenquam, non dico principem sed tyrannum, sic penitus omnem
hominis sensum exuisse, vt vitam sibi iucundam ducat, si norit
suum nomen apud posteros omnium aetatum ac nationum animis
tam inuisum et execrabile fore quam nunc est Neronis, Caligulae,
Heliogabali, Commodi, Domitiani ac Iuliani; ad quorum mentionem,
35 ceu portentorum verius quam principum, nemo iam non despuit,
non abominatur, non detestatur. Nam Vitellius viuus etiam male
gesti imperii poenas dignas dedit; quas et Nero daturus erat, ni
supplicii foeditate deterritus ipse sui carnifex esse maluisset. Quod
quidem exemplum vtinam in haec vsque tempora duraret, si quis
40 (quod Deus omen auertat) similis illorum existeret. Nunc enim
nihil est impunitius quam quod nulla satis grauis animaduersio
pensare queat, male obiti magistratus culpa. Jam in ceteris historiae
dotibus quantum aliis quisque tribuendum putet, ipse viderit suo
arbitratu. Illud opinor apud eruditos omnes in confesso esse, quod
45 ad narrationis fidem attinet, primas deberi Suetonio ; qui, vt quidam
non infestiuiter dixit, prorsus ea libertate scripsit Cesarum vitas qua
vixerunt ipsi. Propemodum aequarunt Suetonium hac sane laude
Aelius Spartianus, Tulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius
Gallicanus, Trebellius Pollio,. Flauius Vopiscus, licet eloquentiae
50 viribus sermonisque politie multo inferiores. Proinde mihi quidem
digni videbantur vt eorum lucubrationes studiosi summa fide ser¬
uarent, quorum fide factum est vt tantarum rerum tam certa me¬
moria duret in hane vsque nostram aetatem. Ac Suetonium quidem
nescio quo deo propicio et antehac non ita passim deprauatum, nune