OCR Output

568 LETTERS OF ERASMUS

[1517

pridem frequentem vidit Erasmum: ‘Quis est enim tandem’ ajebat
ille ‘cui de corporis totius facie atque habitu omnibusque affectibus
quibus obnoxia sunt corpora humana, Erasmum aestimare in mentem
venerit, nec esse famigeratum illum Erasmum suspicatus sit, qui
275 arbitretur eum, hominem vt quemlibet se agentem, Mercurium in ore,
Genium in praecordiis, Venerem in stilo cum Gratiis, postremo
Palladem in capite, vt Iouem quondam illum, habere?’ Et post
haec audet Erasmus mentionem mei facere, non iam vt sibi paris, sed
etiam, si Christo et veritati placet, maioris: quasi vero nec me nec
| 280 Erasmum nouerim, qui praeclari instituti vel conditor vel relator
reliquit exemplum posteritati, vt non ante theologum profiteri iure
suo se quisquam posset et ad libros sacros euoluendos publice
enarrandosque accedere, quam in omnibus Camaenarum fontibus
manus se satis lauisse confisus sit. Cui vtinam ipsi tam par prope¬
285 modum esse possem quam aequalis prope sum, vb ex eo epistolae
eius loco video vbi de senectute et senio cauillatur ; nisi vero credere
par est illud quod de agro ingenii sui exhausto iugi foetura scribit.
Qui locus etsi mihi inter alia epistolae loca multa placuit, tamen ei non
assensus sum, quum ipsius ingenii foecunditatem eam esse viderem,
290 eamque vbertatem doctrinae et copiam, quae in omneis bonas fruges
semper restibilis sit, nec alia atque alia identidem lectione, velut
nouis subinde riguis, indigeat. Siquidem ita fert natura, nisi fallor,
vt soli praefecundi, sic eximiae atque beatae mentis, vt anniuersaria
eius foetura luxurie carentem, non etiam effoetam, efficiat segetem.
295 Ex huiusmodi ingenio Erasmus, quasi ex letissimo quodam lati¬
fundio atque vbertatis inexhaustae, multis iam annis luculentam
messem colligit solidae illius et expressae gloriae in seculaque iturae:
tametsi ad eum scribens ita cum eo agere solitus sim itaque
irrequietum eius animum exagitare, vt ista diligentia atque industria
300 satis eum facere mihi negem, nisi maiora indies maioraque suscipiat,
id est magnitudini ingenii sui congruentia animoque quantumuis
sublimi non poenitenda. Inde illa inter nos concertatio, cum ego
multa exigua vel mediocria (pro portione captus Erasmi loquor)
accepto laturum me pro magnis plane nego, etiam si opera perfecta,
305 probata, praestita lege erunt, vt vtar priscae formulae verbis: vtpote
qui hoc contendam, hominem tam alto, tam volucri, tam capaci, tam

271. frequentem DB : om. H. aiebat ille add. B. 274. famigeratum D:

nobilem £. 275- hominem . .. agentem add. B. 276. Venerem...

postremo add. B. 278. audet D : non veretur 8. Erasmus £ : ipse D.

| 279. maioris D: superioris B. } 282. possit ad librosque £, 284. lauisse

| D: perluisse 8. 292, Siquidem D : Nam £. 293. atque beatae add. B.

i 294. D'H: luxuriae D? 8. 296. multos iam annos £. 305. ytar D:
sunt £. verba £. 306. tam volucri add. B.

tolae] Ep. 531. 373 seq. 297. iturae] Cf, Sil. Ital. ra. 312.