OCR Output

583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 567

doctrinae vt patronos et assertores, sic improbos obtrectatores
elegantiae, qui nihil esse sanctum putant, nisi squalore sordibusque
sermonis horreat ; quique philosophiae ipsi, omnium bonarum artium 235
auctori et locupletatrici, honestatis grauitatisque antistiti et interpreti,
omni nitore atque elegantia verborum sententiarumque interdictum
esse contendunt senatus orthodoxi consultis: qui ex maiorum, quod
dici solet, gentium patribus conscriptisque cogebatur. Ceu vero, si
quando vsu venerit vt philosophia in scaenam per prosopopoeias 240
theatrales exitura sit (vt assolet apud nos per licentiam scholasticis
antehac fere indultam regaliorum festis, quae theophania vocantur),
non tragicam illi personam choragus aut praetextatam induere, sed
togatam et planipedem atque adeo tabernariam debeat.

Tuuat igitur haec me legentem animaduertere Stoicastros illos 245
barbaricam loquacitatem antea populariter clamitatricemque
professos, ita nune cum suis cauillamentis e doctorum classibus
explosos atque adeo de ponte literis suffragantium esse deiectos ;
vt qui prius arcem tenere philosophiae putabantur et suffragiorum
praerogatiuam in disciplinis habere, nune Saturniis lemis caligare 250
(vt prouerbio alludam) ab omnibus dictitentur ; iis quidem certe qui
aliquo sese numero videri inter literatos volunt. Ecquis est autem
tam aduersis Gratiis natus, cui iam non sordeat pinguis illa ac tene¬
bricosa Minerua, ex quo literae quoque sacrae Erasmi industria tersae,
mundiciem priscam splendoremque receperunt ? Quanquam id longe 255
maius est quod idem eadem opera praestitit, vt veritas ipsa sacrosancta
ex Cimmeriis illis tenebris emergeret; etiamsi nondum plane
theologia e scholae sophisticae pedore enituit. Quod si quando
factum fuerit, seculi vtique nostri primordiis debebitur. Certe
hactenus iam profectum est, vt eorum partim fastum illum supercilii 260
ponere videantur erroremque taciti agnoscere : partim quibus integrum
est per aetatem et vitae institutum, sortis suae poenitentes nunc
literas meliores capessere et amplecti iisque patrocinari. Eandem
a me operam in literis ciuilis prudentiae eodem cum successu nauatam
esse, tuarum, vt spero, literarum elogio in posterum credetur, si 265
quando in publicum exierint.

Ac mihi quidem haec scribenti, ridere eorum vanitatem atque
ineptias subit, qui obuio cuique ab aspectu aut ingressu statuere pre¬
cium et aestimationem solent. Hic verba et sententiam vsurpabo

cuiusdam viri grauis, solertis hominum aestimatoris, qui haud ita 270

246. clamitatricemque add. B. 248. explosos

244. et planipedem add. 8. 3
add. B. E literis suffragantium om. B. pis volunt D: cupiunt 8.
255. munditiam £. 263. iisque patrocinar add. B. 266. quando D :
illae aliquando £. 268. subiit B.
ur cf. Epp. 522. 109 seq., 531. 556 sed. and

250. Saturniis] Cf. Ep. 522. 124 n.
270, viri grauis] Perhaps Poncher ; 569. 34 Seq.