Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0593
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 594 [594]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0593

OCR

568 LETTERS OF ERASMUS [1517 pridem frequentem vidit Erasmum: ‘Quis est enim tandem’ ajebat ille ‘cui de corporis totius facie atque habitu omnibusque affectibus quibus obnoxia sunt corpora humana, Erasmum aestimare in mentem venerit, nec esse famigeratum illum Erasmum suspicatus sit, qui 275 arbitretur eum, hominem vt quemlibet se agentem, Mercurium in ore, Genium in praecordiis, Venerem in stilo cum Gratiis, postremo Palladem in capite, vt Iouem quondam illum, habere?’ Et post haec audet Erasmus mentionem mei facere, non iam vt sibi paris, sed etiam, si Christo et veritati placet, maioris: quasi vero nec me nec | 280 Erasmum nouerim, qui praeclari instituti vel conditor vel relator reliquit exemplum posteritati, vt non ante theologum profiteri iure suo se quisquam posset et ad libros sacros euoluendos publice enarrandosque accedere, quam in omnibus Camaenarum fontibus manus se satis lauisse confisus sit. Cui vtinam ipsi tam par prope285 modum esse possem quam aequalis prope sum, vb ex eo epistolae eius loco video vbi de senectute et senio cauillatur ; nisi vero credere par est illud quod de agro ingenii sui exhausto iugi foetura scribit. Qui locus etsi mihi inter alia epistolae loca multa placuit, tamen ei non assensus sum, quum ipsius ingenii foecunditatem eam esse viderem, 290 eamque vbertatem doctrinae et copiam, quae in omneis bonas fruges semper restibilis sit, nec alia atque alia identidem lectione, velut nouis subinde riguis, indigeat. Siquidem ita fert natura, nisi fallor, vt soli praefecundi, sic eximiae atque beatae mentis, vt anniuersaria eius foetura luxurie carentem, non etiam effoetam, efficiat segetem. 295 Ex huiusmodi ingenio Erasmus, quasi ex letissimo quodam latifundio atque vbertatis inexhaustae, multis iam annis luculentam messem colligit solidae illius et expressae gloriae in seculaque iturae: tametsi ad eum scribens ita cum eo agere solitus sim itaque irrequietum eius animum exagitare, vt ista diligentia atque industria 300 satis eum facere mihi negem, nisi maiora indies maioraque suscipiat, id est magnitudini ingenii sui congruentia animoque quantumuis sublimi non poenitenda. Inde illa inter nos concertatio, cum ego multa exigua vel mediocria (pro portione captus Erasmi loquor) accepto laturum me pro magnis plane nego, etiam si opera perfecta, 305 probata, praestita lege erunt, vt vtar priscae formulae verbis: vtpote qui hoc contendam, hominem tam alto, tam volucri, tam capaci, tam 271. frequentem DB : om. H. aiebat ille add. B. 274. famigeratum D: nobilem £. 275- hominem . .. agentem add. B. 276. Venerem... postremo add. B. 278. audet D : non veretur 8. Erasmus £ : ipse D. | 279. maioris D: superioris B. } 282. possit ad librosque £, 284. lauisse | D: perluisse 8. 292, Siquidem D : Nam £. 293. atque beatae add. B. i 294. D'H: luxuriae D? 8. 296. multos iam annos £. 305. ytar D: sunt £. verba £. 306. tam volucri add. B. tolae] Ep. 531. 373 seq. 297. iturae] Cf, Sil. Ital. ra. 312.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1568 px
Image height
2655 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
951.21 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0593.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0593.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit