OCR Output

583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 569

versatili ingenio praeditum, in nulla non officina Musarum expolitum,
grandissima quaeque opera nunc suscipere debere. Indidem illa
inter nos epistolaris velitatio quam tu, vt video, animi causa spectas ;
quae nuper ad conserendas manus iamiam exarsura videbatur, vt 310
illa praegrandi epistola apparet, qua omneis ipse copias argumentorum
meorum disiecit prima impressione. Colligere enim vero reliquias
agminis mei statueram copiasque supplere ac rursus certamen
experiri. Verum id ne facerem, ab amicis meis deterritus sum, qui
me imparem tandem futurum certamini videbant, si ille per ocium 315
acrius incaluisset; quippe quibus illud Homericum in mentem
veniret,
Sv dè BV épyopevo, kal Te Tpò à rod évoquer
"Onrmos Képdos ns

in huiuscemodi lucta. Deinde non satis indulgere aut imperitiae 320
meae aut rusticulae ferociae visus est homo vrbanitatis et facetiarum
artifex. Etenim cum omnia simpliciter scribere ad eum mihi videar,

fit tamen nescio quomodo, vt vel in vsurpando amicitiae iure non¬
nunquam vel aliter imprudens in oxymora quaedam incidam, quibus
ille veluti subdolis cauillis aut figuris ambiguis nonnihil offenditur, 325
aut certe offendi se simulat : videlicet hoc illud est quod dixi, Eorum
sum similis athletarum quos apalestros vocant, qui non norunt quid
deceat simul et ad id quod agitur valeat. Itaque fit vt quum ego
lienem scriptitando exercere gaudeam, ille vel stomacho vel in¬
commodae suspicioni nonnihil dare videatur; siue id immerito
suspicari interdum in mentem mihi venit, siue ille veteranus
certator ac plane in hac parte veterator rudem adhuc me tyronem
petulantius me inferentem hoc pacto emendandum castigandumque
censet; id quod ipse libentius mihi persuaserim. Quod si inter nos
hac de re secus forte suspicaremur, tu iuris non modo ciuilis sed 335
etiam amicitiae consultus ius nobis, vt arbitror, redderes, aut litem
dirimeres ac componeres ; certe quidem per me liceret vt id faceres,
nec ei quam mihi aequior esses, vt opinor, etiam si tibi ipse familiaris
est et, vt ab eo audio, propemodum sodalis : quod praedicandum merito
esse putat. Nolim tamen, vir eruditissime, nolim, inquam, vt quae 340
de offensionis suspicione dixi, serio a me tu dicta esse credas, quum

330

307. perpolitum £. 312. prima impressione add. B. vero add. B.
315. certamini add. B. 316. quippe.. . 320. lucta add. B. . 820. aut
add. B. 325. ambiguis DB: om. N. 326. videlicet D: nisi potius b.
eorum sum D: vt eorum sim 8. 333. petulantius D: non aetatis sed artis
tyrocinio stolide £. 335. forte add. B. SBN dirimeres ac add. B.
339. merito esse D: sibi merito ipse £. 340. vir... inquam add. B.
341. a me om. B.

311. epistola] Ep. 531. 316. Homericum) Il. 10. 224,5:

326. dixi] Cf. Ep. 493. 215.