OCR
583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 569 versatili ingenio praeditum, in nulla non officina Musarum expolitum, grandissima quaeque opera nunc suscipere debere. Indidem illa inter nos epistolaris velitatio quam tu, vt video, animi causa spectas ; quae nuper ad conserendas manus iamiam exarsura videbatur, vt 310 illa praegrandi epistola apparet, qua omneis ipse copias argumentorum meorum disiecit prima impressione. Colligere enim vero reliquias agminis mei statueram copiasque supplere ac rursus certamen experiri. Verum id ne facerem, ab amicis meis deterritus sum, qui me imparem tandem futurum certamini videbant, si ille per ocium 315 acrius incaluisset; quippe quibus illud Homericum in mentem veniret, Sv dè BV épyopevo, kal Te Tpò à rod évoquer "Onrmos Képdos ns in huiuscemodi lucta. Deinde non satis indulgere aut imperitiae 320 meae aut rusticulae ferociae visus est homo vrbanitatis et facetiarum artifex. Etenim cum omnia simpliciter scribere ad eum mihi videar, fit tamen nescio quomodo, vt vel in vsurpando amicitiae iure nonnunquam vel aliter imprudens in oxymora quaedam incidam, quibus ille veluti subdolis cauillis aut figuris ambiguis nonnihil offenditur, 325 aut certe offendi se simulat : videlicet hoc illud est quod dixi, Eorum sum similis athletarum quos apalestros vocant, qui non norunt quid deceat simul et ad id quod agitur valeat. Itaque fit vt quum ego lienem scriptitando exercere gaudeam, ille vel stomacho vel incommodae suspicioni nonnihil dare videatur; siue id immerito suspicari interdum in mentem mihi venit, siue ille veteranus certator ac plane in hac parte veterator rudem adhuc me tyronem petulantius me inferentem hoc pacto emendandum castigandumque censet; id quod ipse libentius mihi persuaserim. Quod si inter nos hac de re secus forte suspicaremur, tu iuris non modo ciuilis sed 335 etiam amicitiae consultus ius nobis, vt arbitror, redderes, aut litem dirimeres ac componeres ; certe quidem per me liceret vt id faceres, nec ei quam mihi aequior esses, vt opinor, etiam si tibi ipse familiaris est et, vt ab eo audio, propemodum sodalis : quod praedicandum merito esse putat. Nolim tamen, vir eruditissime, nolim, inquam, vt quae 340 de offensionis suspicione dixi, serio a me tu dicta esse credas, quum 330 307. perpolitum £. 312. prima impressione add. B. vero add. B. 315. certamini add. B. 316. quippe.. . 320. lucta add. B. . 820. aut add. B. 325. ambiguis DB: om. N. 326. videlicet D: nisi potius b. eorum sum D: vt eorum sim 8. 333. petulantius D: non aetatis sed artis tyrocinio stolide £. 335. forte add. B. SBN dirimeres ac add. B. 339. merito esse D: sibi merito ipse £. 340. vir... inquam add. B. 341. a me om. B. 311. epistola] Ep. 531. 316. Homericum) Il. 10. 224,5: 326. dixi] Cf. Ep. 493. 215.