OCR
583] FROM BUDAEUS TO TUNSTALL 567 doctrinae vt patronos et assertores, sic improbos obtrectatores elegantiae, qui nihil esse sanctum putant, nisi squalore sordibusque sermonis horreat ; quique philosophiae ipsi, omnium bonarum artium 235 auctori et locupletatrici, honestatis grauitatisque antistiti et interpreti, omni nitore atque elegantia verborum sententiarumque interdictum esse contendunt senatus orthodoxi consultis: qui ex maiorum, quod dici solet, gentium patribus conscriptisque cogebatur. Ceu vero, si quando vsu venerit vt philosophia in scaenam per prosopopoeias 240 theatrales exitura sit (vt assolet apud nos per licentiam scholasticis antehac fere indultam regaliorum festis, quae theophania vocantur), non tragicam illi personam choragus aut praetextatam induere, sed togatam et planipedem atque adeo tabernariam debeat. Tuuat igitur haec me legentem animaduertere Stoicastros illos 245 barbaricam loquacitatem antea populariter clamitatricemque professos, ita nune cum suis cauillamentis e doctorum classibus explosos atque adeo de ponte literis suffragantium esse deiectos ; vt qui prius arcem tenere philosophiae putabantur et suffragiorum praerogatiuam in disciplinis habere, nune Saturniis lemis caligare 250 (vt prouerbio alludam) ab omnibus dictitentur ; iis quidem certe qui aliquo sese numero videri inter literatos volunt. Ecquis est autem tam aduersis Gratiis natus, cui iam non sordeat pinguis illa ac tenebricosa Minerua, ex quo literae quoque sacrae Erasmi industria tersae, mundiciem priscam splendoremque receperunt ? Quanquam id longe 255 maius est quod idem eadem opera praestitit, vt veritas ipsa sacrosancta ex Cimmeriis illis tenebris emergeret; etiamsi nondum plane theologia e scholae sophisticae pedore enituit. Quod si quando factum fuerit, seculi vtique nostri primordiis debebitur. Certe hactenus iam profectum est, vt eorum partim fastum illum supercilii 260 ponere videantur erroremque taciti agnoscere : partim quibus integrum est per aetatem et vitae institutum, sortis suae poenitentes nunc literas meliores capessere et amplecti iisque patrocinari. Eandem a me operam in literis ciuilis prudentiae eodem cum successu nauatam esse, tuarum, vt spero, literarum elogio in posterum credetur, si 265 quando in publicum exierint. Ac mihi quidem haec scribenti, ridere eorum vanitatem atque ineptias subit, qui obuio cuique ab aspectu aut ingressu statuere precium et aestimationem solent. Hic verba et sententiam vsurpabo cuiusdam viri grauis, solertis hominum aestimatoris, qui haud ita 270 246. clamitatricemque add. B. 248. explosos 244. et planipedem add. 8. 3 add. B. E literis suffragantium om. B. pis volunt D: cupiunt 8. 255. munditiam £. 263. iisque patrocinar add. B. 266. quando D : illae aliquando £. 268. subiit B. ur cf. Epp. 522. 109 seq., 531. 556 sed. and 250. Saturniis] Cf. Ep. 522. 124 n. 270, viri grauis] Perhaps Poncher ; 569. 34 Seq.