[1517
didicisse te existimare debeam, cum illoque Milone melius ac facilius
| paria esse facturum: si tamen eum quisquam nostrum aequare
potest. Nam mihi videtur Erasmus non iam Milo, sed pentathlus
200 quidam esse nobilis, cuius gloria quam latissime pateat : qui terrarum
peragrator nullibi non documentum ingenii sui dederit ac periodon
prope vicerit, in sacris, in profanis, atque in omni parte orbicu¬
laris disciplinae certauerit, quam encyclopaediam vocant, et
nusquam non probatus sit. Etenim vt mittam Panegyricum
205 et Christi Militem multorumque eius operum nobilium nomencla¬
turam et Morias Encomium, quod studiosi fere habent in delitiis,
certe quum Iliadem (yt ita loquar) illam leporum Graecorum iuxta
Latinorumque lego, quae Paroemiae vocantur, nune logothecam
Mineruae videre mihi videor ; nunc Mercurii salinum, quem Logium.
210 appellant, arte sane eximia fabrefactum, et in quo tamen ipso materia
cum opificio certet, vnde sales candidissimos oratoria comicaque
facundia ad vsus dicteriorum sumat ; nunc Pithus delitias et condi¬
menta vel Suadae ipsam medullam, interdum visendam quandam
copiosamque supellectilem, longo interuallo ex vetustis selectisque
215 armariis promptam (si tamen vnquam sic confertim prompta est), in
taberna amplissima expositam praediuitis cuiusdam institoris, elo¬
quentiae ordine descriptam digestamque decentissime. In eo volumine
atque in quibusdam eiusdem inuenias duarum elegantium matronarum
poeticae et oratoriae artis cultum, mundicias et ornamentum,
220 ornatricisque earum, quam venustatem vocant, pigmenta atque
lenocinia, quibus artifices dicendi et qui logodedali dicuntur scripta
quondam sua vendibiliora reddebant.
> 7 eae |
"Ev évi ue pirOrns, èv à Uuepos, èv D’ Oapuords
» y / E
Tléppaois, 7 7 ék\ele v6ov rüka rep pþpoveóvrov.
225 Rursus quum ea lego quae in Nouum Instrumentum religionis
rectae ac pietatis aedidit, quaeque in diui Hieronymi libris (quo vno
ferme interprete iuris diuini prudentia nititur) immenso labore
explicuit, enarrauit, digessit, interpolauit et plane instaurauit, ibi
sacrosanctam disciplinam, qua viuendi moriendique ratio nobis
230 constat, recte atque ordine constitutam, atque etiam restitutam, aetati
huic nostrae posterisque gratulor. Simul istos triumpho 7ôr xpoviov
oCovras in ordinem esse coactos, senilis infantiae ac rusticae et elinguis
198. nostrum D: aequalium £. 210, sane add. B. 212. dicteriorum
D: dictorum venustiorum 6. 213. ipsam add, B. 214, EX. .+ 215:
armariis add. B. 217. ordine D: artificio B. 218. atque... eiusdem
add. B. 221. dicuntur D : dicti sunt 6. 223. “Hyd... . 224, ppoveóvTar
add. B. 226, rectae add. B. 231. triumphos £g. TeV xpoview 6oyras
add. B.
223, “Evé’ é1] Hom. Il, 14, 216,17. 231. Tov Xpoviay] Cf. Ar. Nub. 398¬