OCR
566 LETTERS OF ERASMUS [1517 didicisse te existimare debeam, cum illoque Milone melius ac facilius | paria esse facturum: si tamen eum quisquam nostrum aequare potest. Nam mihi videtur Erasmus non iam Milo, sed pentathlus 200 quidam esse nobilis, cuius gloria quam latissime pateat : qui terrarum peragrator nullibi non documentum ingenii sui dederit ac periodon prope vicerit, in sacris, in profanis, atque in omni parte orbicularis disciplinae certauerit, quam encyclopaediam vocant, et nusquam non probatus sit. Etenim vt mittam Panegyricum 205 et Christi Militem multorumque eius operum nobilium nomenclaturam et Morias Encomium, quod studiosi fere habent in delitiis, certe quum Iliadem (yt ita loquar) illam leporum Graecorum iuxta Latinorumque lego, quae Paroemiae vocantur, nune logothecam Mineruae videre mihi videor ; nunc Mercurii salinum, quem Logium. 210 appellant, arte sane eximia fabrefactum, et in quo tamen ipso materia cum opificio certet, vnde sales candidissimos oratoria comicaque facundia ad vsus dicteriorum sumat ; nunc Pithus delitias et condimenta vel Suadae ipsam medullam, interdum visendam quandam copiosamque supellectilem, longo interuallo ex vetustis selectisque 215 armariis promptam (si tamen vnquam sic confertim prompta est), in taberna amplissima expositam praediuitis cuiusdam institoris, eloquentiae ordine descriptam digestamque decentissime. In eo volumine atque in quibusdam eiusdem inuenias duarum elegantium matronarum poeticae et oratoriae artis cultum, mundicias et ornamentum, 220 ornatricisque earum, quam venustatem vocant, pigmenta atque lenocinia, quibus artifices dicendi et qui logodedali dicuntur scripta quondam sua vendibiliora reddebant. > 7 eae | "Ev évi ue pirOrns, èv à Uuepos, èv D’ Oapuords » y / E Tléppaois, 7 7 ék\ele v6ov rüka rep pþpoveóvrov. 225 Rursus quum ea lego quae in Nouum Instrumentum religionis rectae ac pietatis aedidit, quaeque in diui Hieronymi libris (quo vno ferme interprete iuris diuini prudentia nititur) immenso labore explicuit, enarrauit, digessit, interpolauit et plane instaurauit, ibi sacrosanctam disciplinam, qua viuendi moriendique ratio nobis 230 constat, recte atque ordine constitutam, atque etiam restitutam, aetati huic nostrae posterisque gratulor. Simul istos triumpho 7ôr xpoviov oCovras in ordinem esse coactos, senilis infantiae ac rusticae et elinguis 198. nostrum D: aequalium £. 210, sane add. B. 212. dicteriorum D: dictorum venustiorum 6. 213. ipsam add, B. 214, EX. .+ 215: armariis add. B. 217. ordine D: artificio B. 218. atque... eiusdem add. B. 221. dicuntur D : dicti sunt 6. 223. “Hyd... . 224, ppoveóvTar add. B. 226, rectae add. B. 231. triumphos £g. TeV xpoview 6oyras add. B. 223, “Evé’ é1] Hom. Il, 14, 216,17. 231. Tov Xpoviay] Cf. Ar. Nub. 398