yt hominis videri possit ; cum sub eruditissimis institutos praecepto¬
ribus, atque eos ipsos summae diligentiae viros, aùropaðùs ipse reli¬
queris tam longe. Deinde cum mecum reputo quas vicisti difficul¬
tates, subit diuina quadam prouidentia factum vt praeceptoribus
earueris. Quantum enim sub illis diligentiae nostrae perit, dum 105
praelegenteis securi atque oscitantes audimus ! eorum secuti fidem,
qui ne quid nobis ignorare videantur, ostentandi se gratia saepe falsa
pro veris, dubia pro certis docent. Quo fit vt errores teneris adhuc
animis inserti nobiscum adolescant, quos, vbi altius radices egerint,
frustra tentes reuellere: adeo nos pudet quae imberbes didicimus, 110
senes perdenda fateri, teste Horatio. At te discendi cupidum prae¬
ceptorum inopia singula notare, nihil pro certo nisi compertum
ducere, nihil tibi temere credere ; quae caeteri securi transiliunt, ad
illa subsistere, nec nisi examinata, perpensa, propius inspecta, cum
similibus collata praeterire subegit. Magno id, inquis, tuo incom- 115
modo tibi contigit ; at aliorum incredibili futurum erat commodo.
Ingens illud tedium vix tandem deuorasti, at immortalem ex hoc
deportasti gloriam ; quae nisi magno sudore non paratur. Tibi de¬
bebit posteritas forum repurgatum, restitutum Assem tibi acceptum
feret. Tu nouus nobis Seruius Sulpicius exoriens ius ciuile cum 120
facundia, cum qua iam multis seculis fecerat dissidium, reducis in
gratiam.
Quod vero in calce literarum tuarum adiectum erat, te nouas in
Pandectas annotationes parare, laetitia quadam incredibili me per¬
fudit. Mirabar nanque cur flatu tam secundo delatus in altum, 125
ancoram in medio lucubrationum tam vtilium cursu iecisses ; et cum
me in amicitiam tuam insinuare cuperem, scribendi argumentum
mihi sumere decreueram, vt ad id quod orsus esses absoluendum te
hortarer. Quod iam argumentum mihi praereptum esse gaudeo
magnopere, Facilius enim tua sponte resumpto cursu, ex immensis 130
dificultatum fluctibus portum tenebis optatum, Porro his Minerua
quae libens tractat maiorem addit fere gratiam. Quantum illae tuae
mihi placeant commentationes yel ex hoe coniicere poteris, quod,
cum in adolescentia primoribus labris humaniores degustassem
literas ac deindo ad iuris ciuilis studium velut ad rem augendam 135
accommodatius amicorum suasu fuissem detrusus, praeceptores meos,
viros in Italia ea tempestate celeberrimos, meros Scacuolas et Papi¬
nianos cunctis visos, agitare interdum solebam, cum ab his legem
aliquam in suam sententiam obtorto collo miseram trahi viderem,
longe aliud, si per vim licuisset, sentientem : gloriantibus interea 140
113. secure AH. 132. addet F.