Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0566
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 567 [567]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0566

OCR

571] FROM TUNSTALL TO BUDAEUS 541 yt hominis videri possit ; cum sub eruditissimis institutos praeceptoribus, atque eos ipsos summae diligentiae viros, aùropaðùs ipse reliqueris tam longe. Deinde cum mecum reputo quas vicisti difficultates, subit diuina quadam prouidentia factum vt praeceptoribus earueris. Quantum enim sub illis diligentiae nostrae perit, dum 105 praelegenteis securi atque oscitantes audimus ! eorum secuti fidem, qui ne quid nobis ignorare videantur, ostentandi se gratia saepe falsa pro veris, dubia pro certis docent. Quo fit vt errores teneris adhuc animis inserti nobiscum adolescant, quos, vbi altius radices egerint, frustra tentes reuellere: adeo nos pudet quae imberbes didicimus, 110 senes perdenda fateri, teste Horatio. At te discendi cupidum praeceptorum inopia singula notare, nihil pro certo nisi compertum ducere, nihil tibi temere credere ; quae caeteri securi transiliunt, ad illa subsistere, nec nisi examinata, perpensa, propius inspecta, cum similibus collata praeterire subegit. Magno id, inquis, tuo incom- 115 modo tibi contigit ; at aliorum incredibili futurum erat commodo. Ingens illud tedium vix tandem deuorasti, at immortalem ex hoc deportasti gloriam ; quae nisi magno sudore non paratur. Tibi debebit posteritas forum repurgatum, restitutum Assem tibi acceptum feret. Tu nouus nobis Seruius Sulpicius exoriens ius ciuile cum 120 facundia, cum qua iam multis seculis fecerat dissidium, reducis in gratiam. Quod vero in calce literarum tuarum adiectum erat, te nouas in Pandectas annotationes parare, laetitia quadam incredibili me perfudit. Mirabar nanque cur flatu tam secundo delatus in altum, 125 ancoram in medio lucubrationum tam vtilium cursu iecisses ; et cum me in amicitiam tuam insinuare cuperem, scribendi argumentum mihi sumere decreueram, vt ad id quod orsus esses absoluendum te hortarer. Quod iam argumentum mihi praereptum esse gaudeo magnopere, Facilius enim tua sponte resumpto cursu, ex immensis 130 dificultatum fluctibus portum tenebis optatum, Porro his Minerua quae libens tractat maiorem addit fere gratiam. Quantum illae tuae mihi placeant commentationes yel ex hoe coniicere poteris, quod, cum in adolescentia primoribus labris humaniores degustassem literas ac deindo ad iuris ciuilis studium velut ad rem augendam 135 accommodatius amicorum suasu fuissem detrusus, praeceptores meos, viros in Italia ea tempestate celeberrimos, meros Scacuolas et Papinianos cunctis visos, agitare interdum solebam, cum ab his legem aliquam in suam sententiam obtorto collo miseram trahi viderem, longe aliud, si per vim licuisset, sentientem : gloriantibus interea 140 113. secure AH. 132. addet F. 111. Horatio] Cf. Hp. 2. 1. 85. 139. obtorto collo] Cf, Plaut. Poen, 123. in calce] Ep. 493. 514 Sed. 790 and Rud. 853.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1513 px
Image height
2644 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
938.44 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0566.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0566.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit