60 commode : eorumque -qui in foro sunt celebres, similes in dicendo
videri cupiunt omnes. Frustra igitur ad instaurandam Latinam
linguam diligentiam adhibueris, inanem omnem insumpseris operam,
nisi prius in templa, nisi prius in forum, purum sermonem reuoces.
Vos itaque veram laudis ingressi viam primum haec repurganda
65 vidistis. Vos immortalem consecuti estis gloriam, quos non operis
vastitas, non difficultas moliendi, non perficiendi desperatio, non
barbarorum copiae pro castris suis stantes ac veluti pro focis et aris
dimicare paratae, non magnus velut augurum numerus religione vos
deterrens, non fasces magistratuum ab instituto tam vtili remorari
7o potuerunt. Ille genus omne perlustrans autorum, Adagia vetera
pene tot aenigmatum speciem reddentia et graues lectoribus offun¬
dentia tenebras industria mirifica velut alter Oedipus studiosis enar¬
rauit. Multaque itidem alia egregia aedidit opera et quaedam titulis
humilibus, quae non modo ad maiora tendentibus conducunt magno¬
75 pere, sed velut praeludia quaedam autorem ipsum ad eam prouinciam
parem reddiderunt quam suo iure sibi desumpsit, sacras illustrandi
literas. Tu non minore diligentia veteres excussisti omnes : et dum
multa ex Graeco sermone vertis in Latinum, parem in vtraque lingua
facundiam adeptus, Pandectas, opus immensum et in quo non pau¬
8o ciores erant mendae quam legum capita, commentantium vero errores
multis partibus plures, tibi repurgandum putasti : et dum Accursianos
errores palam facis, dumque veram reducis interpretationem, multo
plus hausisti laboris quam Hercules ipse, dum Aòyelov x6rpov e stabulis
repurgat. Nam quod Assem nobis partesque eius enarrasti, pondera¬
85 que et mensuras veteres nouus nobis aedilis restituisti, opus est plus¬
quam Herculeum et in quo seculi huius expectationem longe supera¬
sti. Quis enim vnquam putasset rem comploratam, elatam, tot
seculis profunda mersam obliuione, tot eruditis viris plane desperatam,
in lucem aliquando redituram? Cuius illud tentantis non arguisse¬
90 mus temeritatem? Quem id pollicentem non irrisissemus? An te,
quaeso, tulisset quisquam, nisi prius id praestitisses quam te praedi¬
ceres facturum? In caeteris itaque tuis commentariis alios longe
relinquis, in illo plane vincis teipsum.
Sed quid ego in tuis ad Erasmum literis quas is mihi legendas
95 obtulit vidi? Nonne seribis te aùropa0 kal adrodidartov sine vlla
praeceptorum institutione ad istam eruditionis peruenisse frugem:
id quod, ni tam simplex animus omnem mendacii suspicionem longe
summoueret, vix credibile videretur. Me certe in summam tui
admirationem ea res concitauit, dum tuam in euoluendis tot autori¬
100 bus industriam, alioqui vix credibilem, maiorem fuisse cogito quam
8o. F: errore D.