OCR Output

542 LETTERS OF ERASMUS [1517

ipsis verum (si Deo placet) erutum e lege sensum, quem funditus
a se obrutum verius dixissent. Hac ego commotus indignitate, non¬
nunquam de vera lectione, quae deprauatum locum animaduertenti
mihi succurrebat interim, de recto interdum sensu submonebam
145 hallucinantes. Verum id quoties feci, tam ego sum illis arrogans
visus quam illi mihi ridiculi ; Accursii enim, in cuius verba iurarant,
sacrosanctam autoritatem a quoquam minui flagitium inexpiabile
ducebant. Quamobrem miseram illorum temporum deflens tum
sortem, optabam aliquando futurum vt veritatis assertor aliquis in
150 medium prodiret, qui tenebras has e iure ciuili reducta luce discuteret:
id quod tandem Dei Optimi Maximi benignitate nobis contigit, qui
Budaeum nobis tantum non e caelo misit. Nam quis, quaeso, est qui
barbaros, iuris ciuilis puritatem sordida foedantes interpretatione,
ridiculaque saepe aenigmata pro iure reddentes e foro deturbat?
155 nempe Budaeus. Quis est
qui iuris nodos, qui legum aenigmata soluat ?

Quis qui veterem in foro facundiam instaurat? Budaeus. Quis qui
Sceuolam, Papinianum, Vlpianum, Paulum, caeterosque iuris auto¬
res a barbaris diu in vinculis habitos in patriam ex captiuitate
160 postliminio redeuntes in forum reducit? an non is est Budaeus?
Perge itaque, vir eruditissime, feliciter, vt coepisti, et hanc gloriam
caeteris intactam tuo iure solidam amplectere. Nihil non inuesti¬
gatum ista eruditio dabit, nihil non inuentum cum studiosis com¬
municabit iste animi tui candor. Illa vero tua ad Erasmum epistola
165 tantopere mihi placuit, vt nihil vnquam abs te scriptum viderim vel
festiuius vel elegantius‘vel quod eruditionis specimen prae se maius
tulerit; quandoquidem adeo cum sermone Latino Graecus ex aequo
certat, vt facile diiudicari non possit Graecusne eam scripserit an
Latinus. Illud plane nemo non affirmauerit, cam hominis esse
170 eruditissimi et qui vix huius seculi possit existimari. Vale.

572. From CUTHBERT TUNSTALL.

Deventer MS. 91, f. 118. Antwerp.
LB. App. 131. 22 April (1517)
[1517, because of the events mentioned, |
CVTBERTVS TVNSTALLVS ERASMO ROTE. S. P. D.

Binas abs te litteras accepi, mi Erasme, quarum vtrisque me
hortaris vt ad Budaeum scribam, id quod iamdudum in medio
negociorum tumultu feci; partim vt eruditi viri gratiam inirem,
partim vt tuam liberarem fidem. Sed tu fortasse pollicitus es me

571. 156. qui iuris] Cf. Juv. 8. 50.

572. 3. feci] Ep. 571.